# Theatrum cometicum 445.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 445.5 to 445.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/445.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/445.5

Vinum quo nunc abstinere, carnes, quibus parcè uti, valetudinis conservandae caussa jubes, iisdem hominibus diverso scilicet tempore, multô magis diversis, & prosunt & obsunt: Sic & in humanis, quae Cometa portendere, vel etiam efficere putatur, huic tristia, illi fiunt laeta, & contrà: quod exemplis Alexandri & Darii aliorumque prudenter confirmasti. At neque laeta illa & prospera tristium mixturâ carent; quam in Mithridate, Augusto aliisque meritò monstras. Nempe ut ille ait: Nil est ab omni parte beatum. Felicitas humana plus fellis quàm mellis habet. Adeo & illa quae Cometam insecuta esse ostendimus, bona, aloe luctûs vel incommodi cum melle laetitiae commisto non carent. At verò Tu Medicum & Astronomum simul agens, non tantùm ingeniosè, sed & solide abscessum illum caeli non criticum; sed symptomaticum vocas, ut ita postquam de caussa & signo morbi dixisti, ex Medici Catholici officio caeli terraeque morbos sanare volens, Philosopho obedias ἐν τοῦ περὶ τῆς καθʼ ὑποον μαντιαῖς, (in praesagiis ex somno captari solitis) tria ista ponenti, ἄττον, σημεῖον καὶ σύμπταιμον. caussam, signum & symptoma) Quippe morbus ille non est solutus, nisi tamen hîc in melius, illic in deterius mutatus fuisse dicatur, quod ad casus sive eventus, quae etiam symptomatum nomine veniunt, in terris attinet. Accessiones enim boni & mali non tantùm huic vel illi naturali & civili corpori, sed & pluribus ssimul ab ortu Cometarum, quia & ab ortu rerum omnium, non desunt. Ita sub nuper hinc pestis & bellum recessit, illuc accessit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
