# Theatrum cometicum 447

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/447

Ne quid nunc dicam de pravae conscientiae carnificina, quàm noverant & senserant impii. Nisi quod, etsi haec abesset, virtus sit in expedito & tuto, vitium in arduo & ancipiti, imò in praecipitio, si difficultates & molestias ambitiosis, avaris, gulosis, ebriosis iracundis aliisque id generis hominibus assiduo devorandas consideremus. Quicquid verò de vulgo fiat, sapiens suum officium novit & tenet. Vitia erunt donec homines, inquit Tacitus: sed nec haec continua, & interventi meliorum pensantur. At mali nullam nequitiae ferunt mercedem, praeter momento praetereuntis gaudii titillationem, cum morsibus furentis conscientiae morsibus conjunctam, ut non immeritò ille dixerit: cur tamen hos tu Evasisse putes, quos diri conscia facti Mens habet attonitos, & surdo verbere caedit Occultum quatiente animo tortore flagellum. Quaecunque autem porrò majoris partis hominum futura est peccandi licentia &

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
