# Theatrum cometicum 449.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 449.1 to 449.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/449.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/449.1

notat) uxorem istius Ludovici Boi sive senioris Hemmam certa scriptorum fide dignorum auctoritate nixus, filios tres Ludovicum, Carolomanum & Carolum Crassum, & Hildegardam filiam vocat: Ludovici verò 2. Imperatoris uxorem anonymam, filiam Hermingardin, quae Bononi nupserit, memorat. Hanc Joann. Buchetus isti Ludovico adimit, Nicolaus Gilleus Bichildem vocat. Rob. Guaguinus (at quanti nominis scriptor!) Ludovici Boi filiam fuisse dicit, vide Hunger. in Cuspinian. Ibid. Judithae Augustae fratrem Caroli Calvi uxorem Juditham vocat & Aemilius, quam alii eand. cum Richildi sive Richenti fuisse dicunt: alii ab ea distinguunt. Vid. Cuspin. in Carolo Calvo, & Pag. 151. lin 4. tumultuatus est in Gallia. Aemyl l. 3. p. 110. a. Ibid. anno 882. Trithem. ad ann. 882. vid. Annal. Fuld. Auctor Chron. apud Urspergens. Pantaleon. Ibid. Lotharii filia Gista. Aegidiam vocat Aemyl. p. 113. b. Gillam Regino, Serres & alii. Ibid. Hinc multi Normaniae. Aemyl. l. 3. p. 110. Cuspin. in Carolo Crasso. Ibid. cum Gista Caroli Simplicis. Ita quidem & Normani scriptores, sed ad Carolum Crassum hor Aemylius l. 3. p. 113. refert. Ita & Cuspin. & Serres in Carolo Crasso. Pag. 152. Nongentesimum ponit Helvicus, Aemylius, Tilius. Ibid. dispar Carolo M. Vid. Aemyl. l. 3. p. 114. a. Serres in fine vitae Ludov. Pii. Ibid. in cadaver Formosi Annal. Fuld. ad ann. 896. Platina in Stephano. Pag. 153. Egnat. in Arnulpho Aemyl. l. 3. p. 114. b. Ibid. à Berengario captus. Aemyl. l. 3. p. 115. a. Platina in Formoso & Bened. IV. ubi tamen notandum, confundi ab eo ut & à Volaterrano hunc Bosonis illius Regis Provinciae filium cum Ludovico Imp. Arnulphi filio, quod auctoritate idoneorum scriptorum certum, indicasse sufficiat. Videat quisque, ut historiae, ita & veritatis amans, ne se in errorem induci patiatur ab eis, qui Karolos, Ludovicos, Berengarios &c. hîc & illic confundunt. Ibid. Robertus Abbatiam. Olim viri profani in Republica illustres beneficio Regum Galliae acceptis locupletissimorum coenobiorum opibus, tantum monachis suppeditabant, quantum necessarius usus postulabat, ex eisque ipsi diligebant, qui non Abba (nam id sibi nomen velut amplissimum arrogabant) sed Decurio vocitaretur, Aemyl. l. 3. p. 115. a. Hinc Fr. Hotommannus, vocabantur Abbates hoc est Proceres de verbis feudal. Pag. 154. Carolus mox capitur vid. Aemyl. l. 3. p. 116. Tilius ad ann. 924.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
