# Theatrum cometicum 449

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/449

Cognovi autem beneficio tuo penetrasse Illustrissimum Virum famam de opusculo meo, quo laudis meae spatio & regrinatione laetarer, nisi parcissimus voluptatum, quae ex gloria dependent famam non tàm incitari optarem quàm reprimi: & cum multos mortales ad cupiditatem gloriae natura excitaverit, me contra, multum ac diu pensitatus amor obscuritatis & secessus, communibus hisce vinculis jam exemit. Ignoscas igitur si precibus tuis non obsequar in recensendis quibusdam meis editis nu gis, quas tamen si tantus amor est cognoscere, legere potes in nuper edito opere, cui titulus; Academia Regia Hauniensis, in suis Regibus, Conservatoribus & Professoribus repraesentata, ab Erasmo Pauli Windingio, Hauniae in quan to Anno 1665. nec non in fratris mei D. Thomae Bartholini edito tractatu, qui Cista Medica inscribitur. De Cometa observato à D. Rudbeckio nihil audivi, A Wincentio Wiwiani nullum redditum fuit responsum, nescio an superstes sit nec ne. In Observationum Hollaticarum & Norrigicarum examine non licuit aliquid tentare, quippe quas nondum obtinui. Consilium de Cometa fratris mittam primâ oblatâ occasione: opusculum meum tibi missum puto redditum esse, aliàs requiri potest apud N. Hisce vale & fave. um Ti Hamburgo Hafniam alie 8. Decemb. Juliani Anno 1665. CRatissimas Tuas die 23. Novembr. Juliani datas nuper accepi, constantis benevolentiae indices, quarum apographum è vestigio ad Illustrissimum Rautensteinium misi, dubio procul ei rem gratam facturus. Libri isti, ad quos me remittis, praesto mihi non sunt, ut votis Viri illius Amicissimi, & alioqui bonarum artium & Virorum doctorum amantissimi, in consignandis operum utriusque Vestrûm indicibus satisfaciam. Dabo autem operam sedulò, ut id à me, amotâ quorundam negotiorum mole, quamprimùm fieri possit. Tu quo què, qua es humanitate & solertia, da operam, ut illas observationes Holsaticas & Norvagicas potiâre, quò tandem certum Tuae de Cometis in Corvo & Lepore visis sententiae videamus. Exemplum libri Tui nondum recuperare licuit. Vale, Vir Doctissime, & mihi porrò fave. Hamburgo Hafniam die 16. Januarii Juliani Anno 1666. Um responsionis vicem à Te & Clarissimo Fratre Tuo Thoma BarthoElino exspecto, & variis iisque assiduis nec levibus occupationibus distringor, factum est, ut officii negligens erga utrumque vestrum quodammodò extiterim. Nam nec felicem novi anni ingressum, & unà progressum ac egressum, pluriumque simul annorum constantem prosperitatem Vobis adhuc de more precatus sum: nec ista Rautensteiniana ad Vos perscripsi. Exit ferè mensis ex quo haec ad me perlata sunt, ex quibus Viri illius illustrissima dignitate conspicui erga utrumque vestrûm benevolentiam cognoscere datur. Hanc Vos grato nimo excepturos, idque etiam, quae vestra est humanitas & prudentia, testasuros, spero. Dignus equidem ille est omnium Virtutis & sapientiae studiososum cultu & affectu. Nam sive in actu est, sive aliquid temporis publicis nelotiis subtrahit, & contemplationi vacat, semper & ubique vivit officii memor Hac Bartholinus Erasmius Commentarii sii de Cametis rationem redidit. De Rautensteinii benavolentia sibi gratulatur. Ab omati gloriae cupiditare altenus, Opera sua emumerare recusat. Ambitionem fuge. Vincentius Viviani.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
