# Theatrum cometicum 45.1-3-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.1-3

De significatione Cometarum dicere ingredienti multa quidem passim obvia sunt, sed nullo scientiae fundo concepta, sed fusa & vaga & arbitraria: qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium. Causae ejusce rei sunt variae. Prima, inscitia humana, quae veritatem saepè sese offerentem non comprehendit. Quaedam etiam arcanissima sunt, ac veluti in ipsius naturae sinu involuta: quibus aut infirmitas nostra non sufficiat, aut diversitas repugnet. Altera est, inertia laboris. Perhorrescunt enim pondus rei, & desperant ante experimentum, non solùm delicati, qui voluptatibus diffluunt, sed &, propter occupationes, ambitiosi, & avari & egestate pressi, eoque aliis se mancipare coacti. Tertia, tarditas ingenii. Sunt enim multi, quibus non desit inquirendi vel animus, vel otium; sed suo judicio, ut parum perspicaci, diffidentes, omnia aliorum testimoniis potius quàm experientiâ confirmare volunt. Et hi nova plerumque abhorrent, & suspecta habent. Ex quo existit foeda servitus eorum, qui omnem, quem ex ingenio suo potuerant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis, perdiderunt, & antiquitatem respicientes, naturam ducem sequi defierunt. Cum tamen usus & experientia dominetur in artibus. Quarta est defectus methodo labor. Longam facit operam & difficilem οἰκονιθευσία (imperita institutio) brevem & facilem ordo, & ratio & modus. Sed nolo omnes afferre ejusce rei causas, cum hasce indicasse sufficiat, si non ob aliud, at ut sciamus, in hac quaestione feliciter explicanda 1. primum locum deberi, non authoritati, sed rationi & experientiae. Quoniam suo quemque judicio res probare aut improbare oporteat, non pendere ex alterius vultu ac nutu, nec alieni momentis animi circumagi. 2. Vestigiis insistendum Recentiorum potiùs quàm veterum. Paucos enim, vel potius vix ullum ex veteribus existimo posse reperiri, qui judicium adhibentibus allaturus sit utilitatis multum. 3. Ex illis autem assumendos esse eos, quos commendat solida ac virilis ingenii vis, idoneis instructa scientiis, experientiis, atque instrumentis. 4. Si quid insolitum occurrat, idipsum non ideò vel minus verum vel minus rectum existimandum, quod cum placitis veterum non consentiat, aut bilem moveat superstitiosis. Atque haec universe dicta sunt. Nunc particulatim & breviter exponam, in hisce tenebris mihi quid videatur de significatione Cometarum. Sunt vero tres sententiae, quae potissimum spectandae considerandaeque sint. Earum una est: Cometas malorum praenuncios esse: Alter est: Cometas Ethicè bonis bona, malis mala denunciare. Tertia est, Cometas nihil denunciare naturaliter.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
