Latin
45.5 to 45.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 45.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur quasi jam depulso Nerone, quisnam eligeretur inquirebant: Et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per matrem ex Julia Familia. Sed is monitus à Nerone cum Antistia conjuge &paucis familiarium concessit in Asiam, ubi illi aviti erant agri: Paulò tamen post jussu Neronis est occisus, capite ejus amputato &Romam perlato. Seneca adulatus Neroni dixit: Cometen tunc fulgentem polliceri magnam felicitatem orbi terrarum propter imperium Neronis. Ille verò &saevitiam, quam postea Nero exercuit, &Neronis tragicum exitum, &Judaicae gentis interitum portendit. Milich. in lib. 2: Plinii cap. 25: Suetonius de eodem hoc Cometa sic habet c. 36: Stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere vulgò putatur, per continuas noctes oriri caeperat: Anxius eâ re Nero, ut ex Babilo Astrologo didicit, solere Reges talia ostenta caede aliquâ illustri expiare, atque à semet in capita Procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinavit: Eckstormius. NOn levem hic animadverto difficultatem, ex diversis auctorum sententiis or tam. Nam Cometam sub Nerone unum tantùm annotat Calvisius; Funcciu duos, sicut &Ricciolus: Rockenbachius tres: Alstedius quatuor.