# Theatrum cometicum 45.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 45.5 to 45.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/45.5-2

Igitur quasi jam depulso Nerone, quisnam eligeretur inquirebant: Et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per matrem ex Julia Familia. Sed is monitus à Nerone cum Antistia conjuge & paucis familiarium concessit in Asiam, ubi illi aviti erant agri: Paulò tamen post jussu Neronis est occisus, capite ejus amputato & Romam perlato. Seneca adulatus Neroni dixit: Cometen tunc fulgentem polliceri magnam felicitatem orbi terrarum propter imperium Neronis. Ille verò & saevitiam, quam postea Nero exercuit, & Neronis tragicum exitum, & Judaicae gentis interitum portendit. Milich. in lib. 2: Plinii cap. 25: Suetonius de eodem hoc Cometa sic habet c. 36: Stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere vulgò putatur, per continuas noctes oriri caeperat: Anxius eâ re Nero, ut ex Babilo Astrologo didicit, solere Reges talia ostenta caede aliquâ illustri expiare, atque à semet in capita Procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinavit: Eckstormius. NOn levem hic animadverto difficultatem, ex diversis auctorum sententiis or tam. Nam Cometam sub Nerone unum tantùm annotat Calvisius; Funcciu duos, sicut & Ricciolus: Rockenbachius tres: Alstedius quatuor.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
