Latin
45.5 to 45.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 45.5-3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sententia (tertia scilicet) quoniam primo adspectu nimis infamis est, super ea pauca dico, totius disputationis nervum sequenti innectens Dianaeae Compositae, juxta mentem fieni formatae: Si Cometae denunciant mala, aut ut causae illa denunciant, aut ut effectus, aut ut coëffectus. Sed nec ut causae, nec ut effectus, nec ut coëffectus, Cometae denunciant mala. E. Nequaquam Cometae mala denunciant. Assumptio tribus membris copulata Categoricis Prosyllogismis per partes probatur, &postrema quidem ejus pars ita: Quodcunque denunciat mala, ut coëffectûs, id ab eadem procedit causa à quâ mala, Atqui Nulli Cometae procedunt ab eadem causa à qua mala, Nullus igitur Cometarum denunciat mala ut coëffectus. Major sanè verissima est, sicut &minor. Quis enim est qui nesciat, Cometas juxta vulgarem opinionem, adversus quam nunc disputo, fieri ab exhalationibus siccis &accensis? An ab iisdem &mala, quae Cometis vulgo tribuuntur, fieri credemus? Recedat igitur quisquis cum supercilio quodam, ne minima sui parte intellectâ transiens praesidii ponit in hoc membro aliquid. Frustra enim speret, cultiori huic seculo tàm facilè imponi posse in serio &severo negotio. Opus est judicio &experientiâ. Altera pars sic concluditur.