Latin
451
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 451-5
Unproofread scanNot analysed yet
Pag. 187. lineae sextae à sine praemitte: Rectè quidem haec Eckstormius ex Buntingo descripsit. Sed cum eo falsus est. Zonaras enim dies quadraginta Cometae apparitioni tribuit. Ita &Curopalates, apud quem tamen pro indictione decima quarta ponenda quarta, ut Fasti apud Onuphrium, Zonaras &consensus Chronologorum &mors Imperatoris docet. Eadem linea. Meminit hujus Cometae. Schasnaburgensis &Urspergensis. Non esse Urspergensem Abbatem, qui hujus temporis gesta descripsit, sed Auctorem alium Urspergensi priorem infra demonstrabimus Ideo rectius ab Urspergensi destinguitur, quod quidem ego in lectione illius historiae ex occasione Cometarum circa annum Chr. MC. visorum animadverti, praesertim postquam mihi librum hunc perutilem comparavi, ante hac errorem communem in allegando Urspergensi, pro Auctore Chron. apud Ursp. secutus. Pag. 188. lin. 5. Godeschalcum Principem. Vid. Auctor anonymus Chron. Sclav. cap. 14 Ibid. lin. 12. Sed ad eventus Cometae Spangenbergius ei graviter tentatam, tum restitutam valetudinem, tùm verò &nuptias Henrici Imp. cum illa Berta Italici sanguinis Principe subjicit, in Chron. Saxon. Ita &Chron. August. auctor, qui tamen &tristia, licet octo annis dissita, huic Cometae adscribit. Hunc in Geminis visum aliquot noctibus mira celeritate retrogradum (id est, contra seriem signorum processisse) radios clarè in Orientem misisse, tandem ita obscuratum esse, ut videri non potuerit, annotat. Ibid. Anno MLXVII. Ita &Aemyl. l. 3. p. 129. a. quem de hac Angliae conversione vide. Ibid. Apertè hic Cometa cujus &Palmerius ad hunc annum meminit. Ibid. stellam crinitam cujus &Jnach. Camerarius disp. de Cometis meminit. Pag. 189. lin. 2. Berta Balduini Ae. myl. l. 3. p. 129. a. Til. ad ann. 1068. Ibid. in coelo apparuit. His ipsis verbis Cometam anni 1066. Schafnaburg. describit, qui annum 1070. vini feracissimum prodit. Ibid. (LII 2) Ibid. Ottone Bosariae Duce. Vid. Cuspin. in Henrico IV. Pag. 190. vicissitudinis rerum documento. Vid.