# Theatrum cometicum 46.6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, FUNDAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/46.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/46.6

Ubi velut sanctiore quodam aerario recondita, unde ad subitas objectiones, cum res exiget, proferantur, & usu non exhauriantur. Sicut qui patrimonium non paraverunt, subinde quaerunt: ita quoque qui non satis hac in parte laborarunt, paratas apud Te inveniunt quasdam velut opes; quibus uti, ubicunque desideratum erit, possint, quasque in procinctu semper ad omnes objectiones paratas habeant. Libellus meus, quem ex Tychone, Fieno, Keplero aliis collegi, & edidi, Tibi si dignus videtur, cui in tàm illustri Theatro Tuo aliquis locus concedatur, nihil causae dico, quo minus id fiat. Praesertim cum nonnulla, ut puto, in illo contineantur, quae pondus & robur addant Tuae sententiae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
