# Theatrum cometicum 461.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 461.1 to 461.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/461.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/461.1-2

Ibid. in sin. verbis De situ & itinere praepone, Quod Cometam Anno Christi 1450. ex Phranza à Fromondo adductum attinet, si fides homini Graeco est habenda, vel Cometa ille Lunam omninò subire potitit, vi lineae trajectoriae, qui vero tantum abest ut ea propter Cometa sublunaris audiat, quantum qui Germanus in Italia hospitatur, non Italus vocatur. Vel dicendum quod hicce Cometa à Phranza sic dictus tantùm Cometroides, si non penitus Meteoron fuerit. Cum Cometarum fortè corpus ita densum non sit, ut eclipsim in Luna causari possit: radios enim Solis transmittit. Nec quoque si densum fuerit, ea propter Lunum obscurabit. Cum densum non qua densum radios terminet, verum quatenus est opacum. Buthnerus exercit. Comet. c. 2. probl. 5. Ibid. lin. ult. ut Bonfinius, Leoncl. hist. Turc. in vita Muratis, & in Annal. Turc, ubi Cosovam planitiem illam vocat. Pag. 291. at secundum Leonclavium. Ita quidem Bucholzerus Chronol. ad ann. 1451. de Leonclav. Sed hunc ego nuper nactus, video eum Muratis mortem tàm in Annal. quàm in hist. Turc. ut & Lonicerum hist. Turc. l. 1. in annum 1450. ponere. Pag. 292. circa finem Apulorum Polignorumque. Non dubito Pelignos intelligi Italiae populos, quorum metropolis Sulmo, patria Ovidii. Pag. 293. versus fin. verbis quos à Keckermano subjice: falso auctoritatem Camerarii allegante mens. Junio visos, quo iste noster & proximus anni 1457. visi sunt. Pag. 294. lin. 4. à sine conjunctis. De hoc audi Krantzium: Proceres autem Regni (Sueciae) non minus de sita exoneratione quam illius (Caroli Regis avari & crudelis) abitu, alacres, solennibus missis ad Serenissimum Regem (Daniae & Norvegiae) Christiernum Oratoribus eum vocarunt in regnum. Venientem autem honorifice exceperunt, Regem suum constituerunt, & in Stockholm solenni ritu inunctum per manus Vpsa lensis Archiepiscopi consecrarunt: tribus iterum regnis ad obedientiam unius Regis redeuntibus: quo modo a memoria Margaritae reginae, quae prima regnis hoc decus peperit: ut unis legibus, uno imperio tertis moderarentur. Erat autem annus post quinquaginta sentans. Dan. l. 8. c. 28. Vide quae idem scribit Succ. l. 5. c. 33, 39 & 40. Laudes Regis istius vide apud eum Wandal. I. 12. c. 26. l. 13. c. 3. & alibi. Pag. 296. lin. ult. Funccius. Vide Krantz. Dan. lib. 8. c. 28. & 29.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
