# Theatrum cometicum 463.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 463.1 to 463.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/463.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/463.1-2

Videnda de his Jacobi Fontani qui horum omium laborum & periculorum pars magna fuit (jus enim Rhodiis tunc temporis dicebat) historia belli Rhodii lectu digna: quam & Ferronus sequitur, in posterioris obsidii & deditionis descriptione I. d. ad finem ferè libri 6. Superbiae Rhodiorum Scriptores Christiani, quos dixi, non meminerunt (confer Fontani l. 1. sine & l. 2. initio p. 139. & 141.) at Scriptores Turc. apud Leunclav. in Annal. Turc. & historia Turc, id produnt. Pag. 327. in praelio ad Papiam. Vid. de toto hoc bello & erroribus in eo commissis cladem portendentibus Ferron. I. 7. praesertim à p. 184. b. Pag. 328. Francisci ex caprivitate. Vid. Ferron. l. 8. Til. ad 1525. Serres in Franc. I. Ibid. defectio cel Caesarem. Vid. Ferron. l. 7. p. 171 & seqq. 174. b. & seqq. Til. ad 1523. Pag. 330. lin. 6. Pontificem ad pacem coegit cujus belli portenta Politica extra Cometas vide apud Ferronum l. 8. p. 205. a. & seqq. Ibid. verbis Cometam antecesserunt, adde: Laeta plura, quae hoc anno evenerunt, vide apud Tilium. Ibid. verbis fortuna gesta est, adde: Mox tamen bellum induciis octo mensium, à Caesare, Gallo & Britanno sancitis, & pace Cameracensi diremtum. Ferrariae Dux Renatam reginae Galliarum Claudiae sororem, alteram Ludoviti XII. filiam in uxorem accepit. Ferron. l. 8. Til. ad 1528 & 1529. Pag. 333. verbis Cometam praecessere, adde: Pluria laeta huc referenda vid. Chron. Sax. Spangenb. & Gallica Tilii ad 1530. Ibid. ad Libram progrediens. Ita in Chytraei Chron. Sax. Anno 1593. Lipsiae editis invenio. At in Wandaliae & Saxoniae Krantzii continuatione Anno 1586. edita, praegrediens, & haec vera est lectio. Pag. 334. verbis, Eadem de isto Cometa, praepone: Possem meritò duos Cometas ad hunc annum numerare, prout fecit non tantum Diarii Europae, Auctor, sed & Clar. Erhard. Weigelius in Speculo Uranico Aquilae Romanae sacro, sive Comment. de Cometa anni 1661. auctoritatem Doctiss. Riccioli secutus: qui & ad ann. 843. tres Cometas eodem Ricciolio Auctore adnotavit. Sed non libenter familiam Cometarum sine necessitate multiplico. Pag. 335. Francisco I. desponsata fuit. Ita Funccius. Tilius tamen, Serres & alii Gallici scriptores haec sponsalia in ann. 1530. referunt. Pag. 339. lin. 4. à sine: Fabricius (b) Camerarius, Peucerus, Spangenberg. ut & praeteritorum. Pag. 340. Annae Cliversis. Mariam vocat Tilius, sed Annam Jovius, Bunting. Lucius, Veron. Auctor 14. tabb. & alii. Fortè Tilius matrem pro filia posuit. Illa enim Maria Julia & Montana erat. Vid. verò Tilium ad ann. 1539. de his Henrici VIII. repudiis.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
