# Theatrum cometicum 464.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 464.5 to 464.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/464.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/464.5

Hinc amissa palàm Ucrainâ, & occultè de Prussiâ reliqua, periclitans, de salute quoque, Turcici & tarici belli ingruente procellâ, laborat: inter haec per assiduas Tartarorum incursiones viris viribu exhausta, nec dissidiis civilibus & militaribus libera, & ferè succumbens, ruinae non tantùm de dae, sed universo orbi Christiano metuendae, vel certè distractioni proxima, laetissimo tamen frum proventu gaudet. At verò tot ejus mala habent sua vitiorum portenta, toties ostensa, commendit, inculcata: quibus sublatis (res enim hîc arbitrii, non necessitatis est) illa quoque, praeviâ scilicet u poenitentiâ, restitutâ fide, lege & libertate publicâ favore Dei, aequitatis, imo justitiae fructurespectantis, ad nos redeunte, sublatum iri, firmiter sperandum est. Quae si surdis auribus oculisque clausis excipiantur, aures, oculi, mens sana & rectum judicium orbi meliori & posteritati serae non deerunt. Non deerunt & mihi aequa judicia, quae merito ab omnibus probis exspecto. Non deerunt tot mea debitae fidei, pietatis erga patriam, studii in salutem Reipublicae Christianae, quae in Polonis valdè periclitatur, documenta, monumenta. Scrib. d. 13. 23. Sept. A. C. 1667.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
