Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Hevelium tam honorificam mentionem facere voluerit, à quo Viro tanto &tam celebri, beneque de Repub. litteraria merito, nosci &amari non minus cupio, quam à caeteris ejusdem similibus. Spero autem has G. Vestram Gottorpio re ducem felicitur domi sua excepturas, reditumque gratulaturas. Quid tandem statuturi sint de sua libertate Vestri Poloni, vel quid Deus potius de ipsis, tempus docebit. Id me nunc deficit, ut de illo negotio longius disserere philosophari nequeam. Omnes enim nunc Bachanalia hîc occupant, meque hodie invisent plus quam 50. hospites, more patriae frontem exporrecturi, saltaturi &c. (a) His omnibus adesse &de his participare, etiam contra volunta tem, necesse habebo, ne non tantum severus, sed &inhumanus, vel etiam cinicus habear. (b) Adjungo Observationem Cometae Coloniae factam &editam, tum R. P. Alberti Curtii ad me literas, pro nostra confidentia, de die 30. uti nuarii, &5. Februarii. Equidem doctè sunt scriptae, prudenter &nervose, (c) ille Vir profecto est rarae doctrinae, consummatae prudentiae &summi ingenii. Bene valeat &amare me pergat G. D. Vestrae. Paratissimum Servitorem