# Theatrum cometicum 47-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/47-2

DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 21. Febr. 1665. Illustrissime Domine Legate. Icerem cum tot aliis, si adhuc negligentior officii in scribendo fuissem me (a) festum Bacchi agitando, extra oleas paulum evagatum fuisse, nunc autem ad orbitam redire. Sed non soleo ita festa agere, (b) quae credo hominem Christianum quotidie agitare debere. Certe & gentilis olim dixit, & (c) gravis quidem Scriptor, Thucydides, (d) festum nihil aliua esse, quam agere ea quae deceant. Id quotidie esse vitâ monstrandum quis negare ausit? Memini autem me aliquando & inter Conciliorum Canones Concilii Laodiceni (quam vis (e) magis magisque jam degenerante Apostolicae, illius piscatoriae, simplicitatis & Christianae pietatis integritate 4. Seculo habiti) canonem legere talem (f) Christianos non oportere ballare & saltare, sed caste prandere & canare, sicut competit Christianis. Sed neque Cometae, quem P. Curtius ex letheis humoribus coaluisse argute dicit, (g) meditatio & studium, cui incumbo crebro, de hoc phoenomeno literas ad Viros doctos, & caelestium orbium notitiâ claros, huc illuc exarans, & judicia eorum exquirens, me officii mei oblivisci fecit. Fateor tamen me hoc epistolae exordium proxime praeteritae praemittere oportuisse. Sed tunc alia, quae differri non poterant ad Illustrissimam D. Vestram perscripsi. Nunc vero accessit Curtiana arguta epistola, quae mihi quoque hîc argutandi paulum & sobrie ansam praebet. ch) Fateor utramque doctè & nervose scriptam esse. Cognosco ex ungue Leonem. Gratias itaque ago pro utraque. Mitto, quae occasione Hevelianorum ad Amicos scripsi, & quae hic illic mala fiunt: & constanter maneo Illustrissimae D. Vestrae Omnibus studiis & officiis deditissimus, STANISLAUS LUBIENIETZKI. RatisLaudes onnisi Ludatis accipiendae. Hevelius laudatur. (a) Barthamalia Viris adinque Illustribus, sed simul & probis, displicent, licet iis interesse liquando corantur. *) Colomiensum abservationem Ratitenstemius Aucteri mittit, sc) Curtius Fosuita Inudatur. (a) Bacchaadia scriptiones & alia officia impediunt. (b) Festa quotidis agiIanda. (c) Thucydides commendatur. (a) Festum agere est agere quad decet. *) Quariuem non ta gasseries sectaium. A. mavis intetricae auge abest. ¶ Conciitum Laodicense circa Anium 3 64. damnat salne, & nnte, cauTIAN (g) Curtii Fesuitae de Camata argure arctum. (h) Curtius Jesunta inndatur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
