# Theatrum cometicum 47-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, FUNDAMENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/47-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/47-3

Vale, Vir nobilissime, & qui imaginem ipsam subsecuturae gloriae jam mente conceperis fructumque non ex vili mercede, sed ex animo Tuo & contemplatione ac scientia petis, perpetuum illum, nec fortunae subjectum, anxius de fama ingenii, perge, ut facis, tempora, quae plerique spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno & conviviorum morâ conterunt, ejusmodi potius quaestionibus explicandis impendere, longè plus delectationis, habiturus, quàm ex illis ineruditis voluptatibus. Dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis juvarent. Iterum Vale. P. S. Gratias speciatim ago, quas possum maximas, quòd fundamenta Tuae sententiae contra determinatam astrorum efficientiam mecum communicare voluisti. In quibus cum ego quidem nihil desiderem, intacta à notis remitto. Hîc Hamburgi die 10. Martii Juliani 1667. S. P. Vir. Clarissime & Doctissime, Ecordaberis, credo, sermonum meorum, quos frequenter Tecum de significatione Cometarum miscui. Pluribus hoc argumentum inter me & praestantes quosdam pietate & eruditione Viros pertractatum in adjunctis chartis videbis. Ideò supervacaneum duco Tibi hic mentem meam explicare. Illud solum rogo & contendo à Te precibus, ut, quae tua est candida libertas & erga me benevolentia, de hoc negotio judicium facias. Quod si alia operi nostro inserenda communicare mihi volueris, sicut quondam spem mihi feceras, velim ea quamprimum ad me mittas. Vale & fave constanter. Ad D. Mich. Kirstensium Tno LUBIENIECIO. Med. D. & P. P. Exemplum responsi die 19. Martii 1667. dati. S. P. Generosissime & Nobilissime Domine. Ratissima mihi fuerunt, & cum voluptate legi, quae nuper ad me misisti.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
