Latin
47.5 to 47.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 47.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nero verò Trojam in incensa &ardente Roma cum gaudio sibi figurans, &praesentia mala etustis cladibus, ut ait Tacitus, assimulans, tanti criminis culpam in Christianos confecit, &in eos exquisitissimis cruciatibus &horrendis mortibus saeviit. Multos praeerea tunc viros praestantissimos &innocentes, ipsum etiam Senecam, suum olim, &titutis semper Magistrum, mortalium saevissimus sustulit, ita ut virtutem ipsam exfindere velle videretur. Motus terrae in Natolia &aliis locis, quae mare alluit &subeundo excavat (non exceptis tamen &montosis, scilicet mediterraneis, utpote spongiosis &multum halitum continentibus*) frequens &naturalibus caussis depulandus, ut absque ullis Cometarum apparitionibus accidit, ita nil portenti in se habet. Campaniam nunquam securam hujus mali Seneca l. 6. Nat. Qu. c. 1. dicit: sed postea addit: Non Campaniae (nec Tyri, ut ex Britannico codice legit Doctissimus Gronovius) nec Achatae, sed omnis soli vitium esse malè cohaerere, &ex caussis pluribus resolvi, summam manere, partibus ruere. Sed Alstedio infrà ad Cometam No. LXX. de terrae motibus plenè satisfaciemus. Inter laeta tamen illius temporis acta retuleris, constantiam invictam Christianorum, &innocentiam gloriosè manifestatam, cum &Tacitus nomini Christiano alioquin infensus, non perinde in crimine incendii quàm odio hu mani generis convictos fuisse, memoriae prodiderit.