# Theatrum cometicum 47.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 47.5 to 47.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/47.5

Nero verò Trojam in incensa & ardente Roma cum gaudio sibi figurans, & praesentia mala etustis cladibus, ut ait Tacitus, assimulans, tanti criminis culpam in Christianos confecit, & in eos exquisitissimis cruciatibus & horrendis mortibus saeviit. Multos praeerea tunc viros praestantissimos & innocentes, ipsum etiam Senecam, suum olim, & titutis semper Magistrum, mortalium saevissimus sustulit, ita ut virtutem ipsam exfindere velle videretur. Motus terrae in Natolia & aliis locis, quae mare alluit & subeundo excavat (non exceptis tamen & montosis, scilicet mediterraneis, utpote spongiosis & multum halitum continentibus*) frequens & naturalibus caussis depulandus, ut absque ullis Cometarum apparitionibus accidit, ita nil portenti in se habet. Campaniam nunquam securam hujus mali Seneca l. 6. Nat. Qu. c. 1. dicit: sed postea addit: Non Campaniae (nec Tyri, ut ex Britannico codice legit Doctissimus Gronovius) nec Achatae, sed omnis soli vitium esse malè cohaerere, & ex caussis pluribus resolvi, summam manere, partibus ruere. Sed Alstedio infrà ad Cometam No. LXX. de terrae motibus plenè satisfaciemus. Inter laeta tamen illius temporis acta retuleris, constantiam invictam Christianorum, & innocentiam gloriosè manifestatam, cum & Tacitus nomini Christiano alioquin infensus, non perinde in crimine incendii quàm odio hu mani generis convictos fuisse, memoriae prodiderit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
