# Theatrum cometicum 474.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 474.5 to 474.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/474.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/474.5

gradus eum absolvisse, quod me & haec Tridenti na & illa Hannoverensis observatio docuit. Quod ad motus Cometici inaequa litatem attinet, edoctus sum subjecto schemate, quod primùm ab Herico Syvers, Viro juvene eximio Philosophiae cultore, deinde à commun nostro Amico Clarissimo Joanne Müllero, utroque familiaritate mecum juncta accepi, In quo diagrammate Cometae C motus, qui fit in orbita CHN per spati aequalia CD, DE, EF, FG, GH &c. determinatur in circumferentia CTNal oculo existente in ejus centro O intervallis inaequalibus, nimirum CP, PQ, Qu RS, ST &c. quae exinde faciunt apparere motum Cometae initiò tardum, me dio velocissimum, in fine iterum tardum, quod & Tridentinus Observator asserit. Libenter tamen ex Te intelligam, an haec motûs Cometici inaequali tas dubitationi alicui & suspicioni de duobus Cometis relinquat locum. Non enim hoc sufficiens esse sententiae de duobus Cometis documentum, sicut Ul saliensis Matheseos Professor judicat, ipse animadverto. Nam si vel ex esu hypothesi ita argumentari velim: si Cometa in Corvo toto apparitionis tem pore nonnisi duos gradus per singulos dies conficiebat, & nullus Cometa tam inaequali motu progressus legitur, ut qui per diem duos gradus primo, perdies 10. gradus peregerit, postea intrà 9. dies plus quàm 100. gradus peregisse animadversus fuerit, sequitur Cometam in Lepore diversum esse ab illo prioriAtqui verum est antecedens, ergo & consequens: posset negari consequenti Majoris. Nempe non sequitur, si hic & ille & iste Cometa tali vel tali mon incesserit, omnes ita incessisse, eò quòd multa fiant in caelo, quae nunquam antè facta, aut saltem non satis accuratè observata fuerint. Posset fortè & a tecedens in dubium vocari, vel quòd distantia Cometae à die 13 Dec. ad 1/2 eju dem non impleat 100. gradus, vel quòd intrà duos tresve, tantò magis ins 9. dies Cometa 100. pluresve gradus in proprio circulo perficere valeat, licu initio tardius longè progressus fuerit, quod exemplis docetur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
