# Theatrum cometicum 478-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 478. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/478-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/478-2

hos apere edendo comfirt. sunt Galli, qui doctorum nomen sibi adsumunt, elocutionis nitore inferiores, mirorque peregrinos hanc scribendi idiomate Gallico facultatem adeô feliciter assequi posse. Scriptum illud, prout experis, ad Te remitto, deque mecum communicato gratias ago. Cum ad te pervenerit, illa quae corrigenda animadvertisti, manu propriâ emendabis. In citandis allegandisque authoribus eam semper cautionem adhibui, ut alienam fidem, si adfuerunt libri, nunquam sim secutus. Magnis illis Viris quantum sit deferendum non ignoro, sed singulos sensu proprio uti, authorumque testimonia in sententiam suam trahere velle, mihi compertum est. Quapropter qui verum genuinumque sensum authoris cognoscere cupit & potest, ipsius textum legat, & antecedentia atque sequentia trutinet & expendat. Ad tertiam epistolam ut aliquid Tibi reponam, haec addo, & à Clarissimis Viris R. P. Ricciolo, & Dominico Cassino nihil literarum me accepisse Tibi affirmo. Serenissimus Princeps Leopoldus ab Hetruria de ipsorum Observationibus me monuit. Lucubrationes suas Dominicus Cassinus adornat ac editurus est. Hoc idem de R. P. Ricciolo affirmare non ausim. Ad me si exemplaria mittantur, unum Tibi promitto. Observationes illa Tridentinae, Lucernenses aliaeque adjunctae ὀλοχυριτέραι & crassiores sunt, quàm ut ex illis concludi ac elici operae pretium aliquod queat. Duos fuisse Comens nullus deinceps, habitis non interruptâ dierum serie observationibus spretis, nisi temerè affirmabit. Ubsalienses duos Cometas quòd adhuc asserant fulsisse, excusandi mihi videntur, cum per biduum suprà ipsorum horizontem Come ortus non sit. Verùm ab Illustrissimo Domino Hevelio Italisque, quibus semper fuit visibilis, edocti ab opinione praeconcepta recessuri sunt. Interrogas praeterea, an motûs Cometae inaequalitas suspicionem aliquam de Cometa duplici viso movere queat? Nullum posse respondeo. Quòd enim tardè moveripum sit visus, deincepsque accelerare gradum, tandemque illam celeritatem resitere ac tardius moveri deprehensus, ipsum à terra remotissimum in pristim ac fine, in medio verò cursus sui, cum & caput ipsius maximum tunc appe ruerit, terrae propiorem fuisse solummodò arguit. At per circulum motum fuisse vix credam, à Februarii die 3 directè ferri fuit observatus. Atque deco meta hactenus, cujus effectus quibus impendant, aestas proxima manifestam Influunt proculdubio in haec inferiora, sed ab eis quae afficiantur, nullus praevidere vel praedicere citra errorem potest. Ut Dominum Nicolaum Heinsium Foederati Belgii ad Suecos Ablegatum, Dominumque Joannem Mullerum uim nomine salutes rogo. Vale. Hamburgo Lutetiam die 11. Aprilis 1665. Quidem meritissimo dicere soleo, multùm me Tuae humanitati & ergame Ebenevolentiae debere, quòd me tàm frequenti literarum Tuarum commen

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
