Latin
478
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 478-3
Unproofread scanNot analysed yet
cio digneris. Tantum abest, ut earum raritatem aegrè feram. Te enim &var distractum &annis gravem esse, scio. Quamobrem de mea aequitate, sede de ingenti gaudio, quòd ex lectione Tuarum literarum semper capio, certum Te esse jubeo. Meam illam de Cometa exercitationem epistolarem vestra liguâ conscriptam tantum Tibi placuisse, mihi gratulor. Scio tamen judicium illud ab amico profectum esse. Nobis peregrinis sufficit, si quid vestra linguscribamus ignorantiae &ignaviae non obnoxium, &ab aequis judicibus tolerandum. Italicas observationes libenter habuissem, Tibique de spe earum mihi facta, gratias ago. Ego tales ad Te misi, quales ab Amicis accepi. Sperome etiam aliquid de hoc argumento à Reverendis &Clarissimis Viris Kirchero &Ricciolo (utrumque enim literis compellavi) obtenturum. Nempe, ne quid Te, Vir Amicissime, rerum mearum lateat, monitis ut aliorum Amicorum, ita praecipuè Illustrissimi Domini Rautensteinii, communis Amici nostris permotus sum (quod me proximè Tibi indicasse recordor) ut cuncta quae de hoc rgumento à variis Viris doctis accepi, vel etiam ad eos scripsi, in unum colgam, nec publico invideam, cujus usui haec inservire posse illi putant. AtBullin Idi juque huc illorum precibus &monitis dedi.