# Theatrum cometicum 48-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, SECTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/48-2

Ita patientia non tantum duris, sed & dulcedine superstitis gloriae gaudet. Eluxit illâ tempestate laetum divinae circa piu providentiae documentum. Narrant enim Historiae Ecclesiasticae monumenta, Christianos qui tunc à Jesu Nazareno Nazaraei vocabantur, trans Jordanem in Pellam Syriae oppidum fugientes ibidem servatos esse. * Magnificentissimum Tyridatis Regis Ar meniae regnum petentis, introitum & spectaculum Romae laetitia unâ mille terrores & calamitates dispungenti, ut haustum frigidae ardenti febri vexato, non eripimus invidi. * Sueton. c. 13. Xiphilin. V. Proximo Cometae subjicit Ricciolus illum de quo Seneca IMQu. 7. c. 28. (non 29.) scribit: Fecit is Cometes, qui Paterculo & Vopisco Consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophrastoque sunt praedicta; fuerunt enim maximae & continuae tempestates ubique ut in Achais Macedoniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt. Addit Ricciolus Crediderim autem hos fuisse Consules suffectos aut honorarios: nam in Catalogo Ordinanorum Consulum eos non reperio. Ifficile est certum assignare tempus istis Coss. & Cometae: cùm illorum nomini Ein Fastis Consularibus & aliàs apud auctores non inveniantur. Nos conjectum veritatem assequi tentabimus, habitâ ratione Paterculi & sequentium tempestatum ac terrae motûs in Achaia Macedoniaque, quibus urbes terrarum prorutae sunt si intelligeret motum illum, quo 12. (vel 13. li Eusebio credimus) urbes Asiae conuerunt Anno U. C. 769. ut putat Funccius, Bucholzerus & Calvisius, à Christo Nato 17. ut Calvisius: 18. ut Bucholzerus: 19. ut Funccius numerat, facilè illamo vel praecedenti Consulatum illum Paterculi & Vopisci atque Cometam aptarmis. Sed obstat id quod l. 6. Nat. Qu. c. 1. scribit: Asia 12. urbes simul perdidit. In prium Achaiam & Macedoniam quaecunque est ista vis mali, quae incurrit: nunc Campaniam lasit. Ubi terrae morum, quo Achata & Macedonia concussa est, ab illo Asiatica distinguit. Sed an illo Asiatico, vel hoc Campano priorem, & sic inter utrumque medum hunc Achaicum & Macedonicum terrae motum ponat, in incerto est. Aliemnum sit oportet. Asiaticum casum vidimus. Ab hoc Campanus 45. annorum intervallo distans in Cometas quidem Neronianos, quibus terrae motus malorum omnimanmiam conciliarunt, incidet, sed à Paterculi temporibus longius aberit. Is eum sub Tiberio virili maturaeque aetati convenientibus honoribus pace belloque defuncturis Tiberii anno scripsit, ad extremos Neronis annos pervenire non potuit, imo ut Clarissimus Lipsius solidè colligit, à Tiberio in omnes Sejani amicos, necambelli turbâ sequioris sexus, cui ipsa feritas parcere solet, exceptâ, immaniter saniente oppressus est: utpotè Sejani usque ad adulationis infamiam laudator. Ita aetate Consulatum ejus ac illam Achaiae & Macedoniae tempestatem cum Campanailliadeo remota conjungere non possumus. Reliquum est, ut verba illa Senecae priore Achatam & Macedoniam, quaecunque est ista vis mali, quae incurrit: nunc Campaniam lasit: intelligamus de annis casu Campano longè vel etiam Asiatico paulo prioribus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
