# Theatrum cometicum 48.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 48.5 to 48.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/48.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/48.5-2

Hunc uno verbo signum Ethicum vocare & Physico, nisi Astrologicum potius vocandum sit, trista sola cum determinatione & necessitate portendenti, opponere volui. Non quòd is alia res sit Physico, alia Ethico, sed quòd, ut prudenter ipse colligiss alio modo à Physico, alio ab Ethico consideretur. Ille enim effectus ejus in stes determinat. Iste bona bonis, mala malis, eo denunciari, & morum praebitatem commendari, ac velut oblivioni hîc & illic traditam in memoriam in vocari, docet. Cum autem in tanto sententiarum de origine, situ, motu & operatione Cometae versemur incerto, videtur Ethicus jure bono incerta Phisico ulterius excutienda relinquere, certa interim & utilia ex hac occasione proponere. Quòd si etiam definitioni nondum certo definiti à Physico tradit non acquiescat, eamque in medio relinquat, aliamve notionem certam & publico utilem eligat, nil se contra aequitatem facere credit. Sin minus: se ox σκειβαμένως loqui palam fatetur. Ideò licet, quà talis, planè Cometam ignoret, non ignorat tamen morum innocentiam, imò cum hanc unicè intendat & tractet, eandem occasione tam illustrium phoenomenorum, quod sibi & meteororum longè citius transeuntium, multisque partibus longè inferiorum occasione licere putat, docere didicit. Hactenus igitur & Theologum agit. Theologiae enim ministrat Ethicè. Nec melius illa quam ex Apostolo doctrina secundùm pietatem, vel cognitio veritatis, quae secundum pietatem est ITim. VI.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
