# Theatrum cometicum 49.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 49.5 to 49.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/49.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/49.5-2

fulsisse dicendus sit. Nos ne tot magni nominis auctoribus praejudicemus, rem in fmedio relinquemus. Cometae istius apparitionem secutum est excidium urbis, gentis R Reipublicae Judaeorum omnium ab ultima memoria atrocissimum.* Nam undecies tentena milla fame, gladio, & servili crucis supplicio, quo Chistum antea affeceant, perierant; centum verò millia vendita erant eorum, qui vitam datoris vitae go argenteis nummis emerant. Tristem illam panolethriam exceperunt laetissimus Vespasianorum triumphus & Paci templum aedificatum. Romani quoque rem prosperè in Syria contra Antiochum Comagenorum Regem gesserunt: In Britannia pariter secundam fortunam experti. Achajam verò Lyciam & alias regiones ac urbes suis antea legibus viventes subjugarunt. Vid. Aventin. Annal. Bojor. l. 2. p. 92. 97. & 98. LXVII. VII. Anno Christi 70. Cometa in signo Geminorum, sicut & antea, tempore Neronis duo conspecti sunt. Hunc mutationes & persecutiones in Ecclesia Dei maximae sum secutae. Petrus & Paulus in prima Christianorum persecutione tertio Cal. Julis Martyrio sunt coronati. Roma Urùs jussis Neronis intra spatium 6. dierum igni devastatur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
