Latin
49.5 to 49.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 49.5-3-6
Unproofread scanNot analysed yet
Credo sanè fore, ut de ortu Cometarum, &reliqua eorum natura habeantur successu annorum certiora: sicut &ele mundano systemate &aliis similibus. Nempe filia temporis est veritas. Nunc quid opus est excitem ego fluctus in simpulo, quod dicitur? Neque enim in mari Aegeo possum, ut est apud Ciceronem. Deindè repeto etiam hoc, me extra limites Philosophiae, maximae Physicae, evagari nolle, neque adeo etiam mihi licere hoc, per imperitiam aliarum, &quidem divinarum doctrinarum hac in parte. Itaque inprimis de Cometomantia nihil fere habeo. Planè hic sum Davus non Oedipus, maximè cum illa nitatur, non Physicis hypothesibus ullis, sed aut vanis Astrologicis, aut, ut loqui amant, revelatis. Unde &Tibi Cometa signum exhibet hyperphysicum. Et si licet dicere, quando urgeris à Philosophis, ad Theologos subitò te confers. Eo ego non sequor in hac re. Nolo ὑπερ τὰ ἐσκαμμένα, ut proximè dicebam, neque adeo etiam ὑπὲρ τα φυσικα. Si quae Cometae, ut amicus ex Norico ostendit, significant (sua natura &absque hypothesi accedente) ut alia omnia in natura rerum.