# Theatrum cometicum 5.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 5.5 to 5.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/5.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/5.5-2

Ad omnes prorsus homines Cometas, ut & alia caeli signa, jure cunctarum rerum à Deo in usus omnium hominum creatarum, pertinere dico. Ita tàm bonis quàm malis inde capiendum est quod ex usu siet. Quâ ratione nil pietati, prudentiae vel aequitati contrarium dici arbitror. Hos uti, illos abuti rebus hisce, & non ex aequo quae proponuntur capere, à libertate naturae humanae pendet Ad solos autem malos transferri Cometas patet, dum ex earum apparitione sola mala derivantur. Porrò sicut bonos admoneri officii per Cometas posse concedis, ita aequum esse censeo concedas, eosdem ad officium faciendum spe bonorum ex apparitione Cometae concepta permoveri, & tantò fortius ad eme tiendum virtutis stadium excitari. Quid enim in eo absurdi est? imò quid non pietati & aequitati conveniens? Spero itaque Te Cometas, bonorum quoque eventurum praenuncios, bonis monendis & movendis deputaturum. Cometam malum Genium esse, Christianae libertati & dignitati maximè adversari dixi. Non temerè, ut puto. Hoc enim si foret, metu servili, qui animum viso Cacodaemone incessat oportet, homines ad vitia abjicienda, virtutem teni sectandam cogerentur, ac velut obtorto collo traherentur. Quid verò indignius foret quàm Christianos assiduis istis malorum geniorum apparitionibus terreri & ad faciendum officium adigi? Perspicies, ut credo, qua es pietate & prudentiâ, dicti veritatem. Nempe Deus pro immensa sua bonitate novo Instrumento comprehensa, non servilem spiritum, ad metum incutiendum, sed filialem, ad spem ingenerandam, nobis indidit. Idem nos pafectâ caritate, omnem metum & angustiam fugante, duci cupit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
