Latin
51.1 to 51.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 51.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Meam quod attinet sententiam, vero simile mihi est, (e) astra quidem agere per vim de caele influentem in haec inferiora, sed non regere humanas voluntates, atque ita nec Cometas dominari mentibus hominum, vel esse signa, quae ut causa aliqua efficiens designent bona malave. Singulare quidpiam me nic allaturum spero, idque non tantum ad institutum bene quadrans, sed &verba Christi Domini &Servatoris nostri (quae Illustrissima D. Vestra, ut &illas posteriora &extrema tempo ra notantes Apostolorum &aliorum sanctorum praedictiones allegavit) respi ciens. Annotat Funccius ex Palmerio, Alstedius, Ricciolus aliique Scriptores, in historia ut aliarum rerum memorabilium, ita &(f) Cometarum Anno Chri sti 594. vel, ut Carolus Sigonius putat, initio Anni 595, apparuisse Cometam. Hunc &prospera &tristia secuta esse, in historia legimus (g) Prospera, quorum notabiliora tantum annotare placuit, haec fuêre. (h) Gothi, qui à duobus amplius tunc Seculis Imperio Romano &orbi Christiano, quam graves felicitate ar morum fuerint, nemo non novit, &(i) Franci in mutua pacis foedera, sorore Childeberti Mediomatricum in Francia Regis, Regi Gothorum Reccando matrimoniali foedere juncta, iverunt. Priscus Dux Mauritii Imperatoris Sclavinos multis annis Imperium vexantes, &ipsa quandoque Constantinopoleos maenia adequitantes, Thraciâ ejecit, (k) Regem eorum à temulentia prius, quam ab hoste victum, trucidavit. Quod quidem Anno 594. factum esse traditur. Mox anno sequenti idem Dux victoriam prosequens, superato hoste &Istro, omnium Europae fluviorum maximo, ex regionibus Sclavinorum plurimam praedam caepit, eaque milites suos ditavit, potiore parte ad Mauritium Imperatorem missa. Tum &trophaea victoriae trans Istrum, dispositis per commoda loca in hyberna copiis fixit, &rem ex voto peregit. Eodem 595 anno &Thassillo rex Bavarorum ab Chilperico Francorum Rege constitutus Sclavos Sorabos, qui nunc (m) Bohemi sunt, vicit. Agilulphus Rex Longobardorum fraude sibi per Romanum Exar chum erepta recuperavit. Mox cum ejus successore Gallicano (qui &Callinicus pacem inivit. Secuta est &inter Chajanum sive Cacanum Hunnorum Regem &Agilulphum pax: ac paulo post, (n) Anno scilicet 597. Britannorum conversio. Tristia vero secuta sunt multa, teste Alstedio, qui tamen nonnisi siccitatem, annonae caritatem, bellum Longobardorum in Italia, &agmina locustarum ibidem: Ricciolus solam famem &siccitatem ponit.