# Theatrum cometicum 51.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/51.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/51.1-2

Addit Dio, secutam memorabilem siccitatem & ignea prodigia circa Vesuvium & vastas hominum imagines, quas Gigantes aëreos vocavit vulgus: & cineres prostatos non modò Romam usque, unde obscuratus sit Sol, sed in Africam usque atque in Aegyptum. Ricciol. E hocquoquè Cometa non exigua oritur difficultas, nisi sit error in Alstedii computatione. Quae si ita corrigatur, ut pro 73. anno ponatur 76. epochae verae, conveniet eadem cum Eckstormiana vulgari, & ferè cum Rockenbachiana. Sed neque sic tamen de natalibus hujus phoenomeni convenit Auctoribus. Ricciolus enim, ut vidimus, in annum vulgarem 76. eum refert. Adhaec si septimo Vespasiani anno, ut Rockenbachius & Eckstormius ait, Cometa apparuit, secundum rationes Alstedii & Helvici referendus iste Cometa foret in Annum Christi verum 78. vulg. 76. at secundùm Bucholzerum, Calvisium & Petavium 76. quod pro Ricciolo est. Funccio annus Consulatûs V. Titi (qui est, Plinio teste, tutissima hujus Cometae epocha) est Christi 77. Vespasiani 6. Wichmanus post omnes Vespasiani annum septimum in Ann. C. vulgarem 77. verum 79. medium, scilicet Kal. Julii completum ponit. Atque hoc mihi, ut post accuratam computationem, & Wichmanianarum rationum cum aliis comparationem, est certissimum, ita maximè videtur conciliandis Auctoribus percommodum. Alstedianae computationi subscribere hîc non possum: multo minus hunc Cometam ab illo, quem Titus carmine laudavit, contra apertam Plinii mentem, distinguenti. Nec audiendus etiam Milichius est, qui hunc Cometam ait coepisse conspici ante excidium Hierosolymorum, & integro anno arsisse. Hoc enim contra rationem temporum est, ut vidimus. Quod cùm indicasse sufficiat, in confesso apud omnes est, Cometam Tito quintum Consule apparuisse. Ad eventus quod attinet, non paucos annotarunt Scriptores. Non temerè Titus, Princeps non tantùm genio optimus, (unde amor & deliciae generis humani dictus est) sed & ingenio, Cometam hunc praeclaro carmine decoravit. Titum dico. Nam Tiberium hîc legi debere gratis adhuc à quibusdam dicitur, invito scilicet Plinio, qui dum haec scriberet, istum Cometam se vidisse ait, invitâ & historiâ Cometali, quae hîc non illic Cometam hunc jaculi formâ ponit. Idcircò indicem potiùs auctorum Plinii quàm textum jus corrigendum, & pro Tiberio Titum reponendum esse non dubito. Tanto magis tum & Titus in fingendis poëmatibus promtus & facilis ad extemporalitatem usque, teste Suesonio, fuerit. Videtur autem eum id non fuisse facturum, si talia phoenomena nil stoni portendere credidisset. Nequè verò Cometae hujus significatio longè extendenda est. Id vult Plinius. Acontiae jaculi modo vibrantur ocyssimo significatu. l. 2. c. 25. q. d.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
