Latin
51.5 to 51.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 51.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
eler eorum motus, celeres indicat eventus. Et tamen hos Rockenbachius ad morsem Vespasiani proferens, quinquennium attingit. Illa enim putante Funccio, quem lle sequi solet, in A. C. 81. incidit. Quanquam mihi Vespasiani decennale, sex dielus minus imperium A. C. 70. (72.) à Kalendis Julii &Anno 80. (82.) ad 24. Junii certò circumscribitur. Terrae motum, quo tres urbes conciderunt, &pestem Rocenbachius Cometae imputat. Utrumque quatuor annis post Cometam, ut Funccius sputat, accidit. Sed audiat quid idem Funccius ad A. C. 244. ex Capitolino dicat. lantum scilicet terrae motum fuisse, ut civitates cum populis terrae hiatus absorpserit. Et paulapost ad Annum Christi 254. pestem maximam multas orbis provincias occupasse, maxine Alexandriam &Aegyptum, ita ut hac occasione B. Cyprianus librum de mortalitate sipserit, memorat. Ad annum verò 264. (vide hîc post annum 244. &254. periolos decenniis &malis, ut illius temporis bella Persica, Gottica, aliaque civilia &exlema taceam, nullis autem Cometis distinctas) pestem maximam Romae &in aliis locis arissatam esse, terrae motus multos &maximos &tenebras multis diebus fuisse, teste Trebellio in Gallieno. Ut nihil dicam de fame &peste, quâ notante Alstedio Anno Chr. 1125. tertia hominum pars periit nullo viso Cometâ, illae duae paginae in Chronologia Funccii, 103. &104.