# Theatrum cometicum 517.8-11

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 517.8 to 517.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/517.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/517.8

aliorumque mortes exceperunt: atque ita hanc materiam concludit. Nos antequam concludamus nostra, paulùm hîc subsistemus. Cometam illum Carolo Martello felicem, & geminum quidem in Ann. 729. collocant Funccius, Calvisius, Eckstormius & Alstedius, credo & alii Chronologi, qui mihi ad manum non sunt, & talia attingunt, secus quàm facit Pantaleon, Helvicus, Petavius. Ille enim annus, ut & sequentes, sed & praecedentes, scilicet 726. (à quo dynastiam Caroli illius Funccius arcessit) & 728. victoriis inclaruerunt, ita ut hinc etiam videre tanquam in speculo liceat, & ante & post Cometas bona malaque geri in orbe, ut &, huic prospera, illi esse tristia, & contra. Quod & illa exempla mortuorum post Cometae apparitionem Principum docent. Nam Cometae Philippo & Dario fatales, ut sic dicam, Alexandro, ratione regni paterni & aequisitae Monarchiae Persicae, narales extiterunt. Idem in Caesare & Augusto, Carolo M & Ludovico Pio, sed & in tot aliis Principum exemplis videre est. Unius corruptio, quod nos & in rebus aliis docet natura, alterius est generatio. Occidente Sole Patris vel Antecessoris oritur ille filii vel Successoris, quem prae illo adorare plerumque subjectos, milites praecipuè ferociâ captos novimus. Docet id inter plurima exempla Antonius Philosophicus Imperator laudatissimus. Is enim ex veneno à Medicis, non medicam manum, sed parricidalem mentem gerentibus, filio Commodo, qui rapere, quàm exspectare imperium malebat, gratificari volentibus moriturus, Tribunum his verbis compellavit: Abi ad Orientem, ego jam ad Occidentem commeo. Caeterùm quòd ad Cometam, mortis Caroli M. praenuncium attinet, non annotat eum Funccius nec Calvisius, quod aliàs negligere non solent, ut nec Bucholzerus, nec fasciculi temporum Auctor Wernherus Rolewinck, nec Carolus Sigonius, accuratissimus Scriptor, imò nec Joan. Carnoten. in Annal. nec Adelmus in Annal. quin nec ipse Eginardus in vita Caroli, sed auctor vitae Ludovici Imperatoris ejus morti praeluxisse Cometam pag. 471. testatur, ut & Fasc. temp. Funccius, Calvisius, Bucholzerus, Sigonius, quos habeo, ut ita mirer qui Cometam hunc ante mortem Caroli apparuisse Alstedius, & quidem illis testibus Eginardo & Fascic. temp. advocatis affirmet, licet haec ab aliis de Ludovico Pio, Caroli M. filio, referri sciret & referret. At enim & paulò ante eum Eckstormius historiam hanc Fasciculum temporum ad Carolum referre dicere non dubitavit. Sed de his aliàs rectius, si Deus sinet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
