# Theatrum cometicum 52.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52.1-2

omnia mala quae Cometis Rockenbachius adscribere solet, ipsi etiam nullo Cometâ apparente evenire demonstrabunt. Illa nempe tempestate nulli Cometae conspecti fuêre. Talia verò exempla plurima in historis occurrum. Verumtamen & bona ac laeta ibidem apud Funccium & aliàs, ut sunt res humana, diligens lector inveniet. Ibidem apud Funccium multas haereses ortas sine ullo Cometa Eckstormius videbit. Is tamen ad hunc Cometam Cerinthi & Ebionis dognita immeritò refert. Nam si Funccii rationes consulamus, Cerinthum & Ebioneos circa Ann. Christi 95. exortos videmus. Calvisius, Helvicus & Alstedius, auctoritate Eusebi Cerinthum & Ebionaeos post annum Christi 70. ponunt. Idem ait Epihanius haer. 30. de Ebionaeis, ortum eis post excidium Hierosolymitanum assignans. De his tamen juvat addere testimonium Origenis. Nam l. 5. contra Celsum scribit. Eamus & E τησοῦν ἀποδέχομενοι, ὡς παρὰ τοῦτο χριστιανοῖ τινα ἀνχοῦντος, ἔτι δὲ καὶ κατὰ τον Ἰυδείων νόμον, εἰς καὶ ταίων πλήτιν βιῶν ἡλητις, οὗται δὲ ἔισιν οἱ διττὶ Ἐβιωνείοι, ἢ τι ἐκ παρθένου ὁμολογοῦντες ὁμοίως ἡμῖν τ τησοῦν, ἢ οὐχ οὕτω γίνεται ἀπʼ ὡς τούρλήτη ἀντούπης. Id est: Sunt alii etiam Jesum recipientes, eoque Christianos se jactantes servantes nihilomiraus Legem, & viventes Judaeorum moribus: videlicet Ebionaei duorum generum, vel nobiscum fatentes Jesum natum è Virgine, vel non ita, sed reliquorum more hominum. Videtur innuere hoc discrimen Ebionaeorum & Epiph. haer. 30. nisi quòd diversas & absurdas opiniones eis tribuat, quod à Judaico genio non abhorret, verumtamen Christum eos Filium Descredidisse, & hujus solius nomine gloriatos esse fateatur. Atque hoc gratiâ veritatis & antiquintis amantium hoc loco dissimulandum non erat, occasione eorum quae Eckstormius ad hunc Cometam dixit. * Huic etiam tribuitur siccitas, spectra ignea & Vesuris incendium Ita est, in tanta Cometarum frequentia sequi haec saepius. Nec tamen semper, Vid. mus id toties suprâ, & infrà videbimus ad Cometam LXX. & LXXI. * Vid. Aventin. l. 2. Annal. Bojor. p. 99. LXX. Anno Christi 78: Cometa facto apud Cyprum & alibi multae urbes halitum motu corruerunt. Alstedius. INter proximum & hunc Cometam, qui Alstedio post Christum Natunda, & 10. ponit idem Auctor Cometam Ne. 9.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
