# Theatrum cometicum 52.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 52.5 to 52.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/52.5-2

à Tito carmine descriptum, quemcum proximo eundem esse ex Plinio & aliis scriptoribus novitiis demonstravimus, eangendo Cometarum catalogo ex uno duos facere videamur, quamvis Alstedius unum illum Cometam in diversos annos 73. scilicet & 77. à Christo Nato posuent. Ad hunc Cometam dicendum primum est, quòd non annotatus sit ab aliis. MTerra motum quod attinet, qui Cometam illum secutus est, remitto Alstedium ad illtedium. Nam post Cometam anno Christi 459. annotavit inter mirabilia Peripaeor terrae motum qui anno 480. tres hebdomades duravit, & rursus p. 306. secundum & tertium & quartum anno 1126. 1170. & 1183. qui post Cometas ab eo adania. & 1145. enumeratos acciderunt. Et ille quidem ultimus fuit maximè inibilis, & multis hominum millibus in Sicilia perniciosus. Annotat & p. 307. terrae motum, qui universum orbem anno 1289. concussit, & alterum anno 1298. quo 15 ares in Alpibus perierunt, antè quos visus Cometa anno 1264. longo intervallo distitita ut ad eum illi casus referri nequeant. Ita & pag. 309. memorat motum terrae ingentem in Regno Neapolitano, qui deleverit 30000. hominum, & totam Neapoli concusserit anno 1450. atqui Cometa 1444. eum sex annis amplius praecessit. Eodem referente terrae motus 1601. fuit magnus, quem Cometa 1596. antecessit. Ita Cometa 1607. motus terrae qui 4. hebdomadas duravit anno 1612. & illum 1618. demum 1627. secutus est terrae motus omnium maximus. Multas enim urbes, pagos & artes ac sylvas & 170. millia hominum in Italia absorpsit ad 200. milliaria patens, quod ipse Alstedius pag. 314. Chronologiae suae refert. Hinc nemo non videt maximus & horribiles terrae motus in orbe accidere, ita ut Cometis longius dissitis adseriti nequeant. Horum suorum exemplorum Alstedium meminisse oportuit. LXXI, Anno Christi 79.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
