Latin
523.1 to 523.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 523.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
An sit stella fixa, aliquibus maculis conserta, &nondum è sua sede expulsa, an verò Cometes superiori loco ad centrum nostri vorticis magis magisque ad rectiorem lineam endens, atque ad certam distantiam à Sole &tellure aliquandiu haerens, dibitari potest. Item, an rectè cum Epigene apud Senecam lib. 7. Natur. Quaest. uo Cometarum genera statuantur, quarum alii ardorem undique fundunt, nec lum mutant; Alii in unam partem ignem vagum in modum Comae porrigunt &stelfermeant, etiam à quibusdam dubitari posset, licet alias multis illa distinctio improbetur. Cuilibet integrum erit judicare quod voluerit ex iis quae raritionibus hujus phoenomeni hîc tradimus. An in universum hoc anno qua comparuerint Cometae, vix dixerim, salvâ tamen aliorum, &quoque s Magni Hevelii authoritate. Interim non videor contemnendas habere nes ob quas affirmem illos, quos primùm &secundum faciunt, esse tanunum eundemque Cometen. le prognosticis Cometarum nuper scripsit Gilbertus Voetius Theologus, no mathematices ignarus, copia ejus scripti hîc haberi potest. Hamburgo Franequeram die 18. Septembris St. Gregoriani 1665. scet ad editionem operis mei noctes diesque incumbens, Amicis meisque propriis studiis &negociis aliis vacare nequeam, Tua tamen singularis ame benevolentia jure suo à me exigit, ut Te etiam nunc compellem. De lquae mecum communicare de argumento Cometico voluisti, amplissimas ago gratias. Benè hâc ratione Tuae existimationi, votis meis &publicis ssus consuluisti. Utinam idem faciat tandem Clarissimus N. N. à quo nondum undere literam possum, ex quo primùm apparente Cometa eum compellavi, ut hac aliquoties. Tu si illo uteris familiariter, velim amicè moneas eum, sina tecum cumque tot aliis Viris doctissimis faciat. Clarissimus Hevelius edies octo ad me literas dedit, &simul responsum, quod ad phoenomenon Mattinet. Non Cometam sed stellam tantummodò fuisse nebulosam dicit, tamen tubo conspecta, similem ferè Cometae speciem exhibuerit, non aliqua nunc orta, sed à plurimis annis ibidem existens, &Anno 1614. dmone Mario observata.