Latin
MICHAEL KIRSTENIUS D
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 53-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum Principe Darmstadiensi ex hoc portu vela in Hollatiam fecit, Gortorpium contendens: unde Hamburgum iter institui abs se posse, si id detur per attritas vires, augurabatur. Ulteriorem hîc terrarum moram fatalem sibi fore ominatus, festinavit abitum pro virili. Quamquam ego metuo, &quidem maximè, ut jactationi nauseaeque marinae sustinendae par sit Vir tàm adfectae valetudinis. Utinam hunc Tu metum mihi mox excutias optato nuncio, de illius prospera navigatione, sospitisque ac incolumis in Hollatiam appulsi. Nudius tertius haec pro illo ad me ex Hamburgensi civitate missa est epistola, quam tuae fidei ac sedulitati commendo. Optassem plura praestitisse officia communi amico, sed quia hospitium ejus à meis aedibus erat admodum remotum, non potui omnia conferre in medium, quae humanitatis lex à me flagitabat. Vale. Tuus ex asse NICOLAUS HEINSIUS. Hamburgo Holmiam die 1. Junii Gregoriani 1666. D literas Tuas die 20. Maji Gregor. datas proximè Tibi respondi. In praeAsentia extra ordinem ad Te scribo. Quod officii utinam altud aliquid provocasset, quàm tristis &acerbus nuncius de praematuro excessu, mente à Te praecepto, quia prudenter praeviso, communis Amici nostri, Illustrissimi Legati Neoburgici, Domini Rautensteinii, quem his inauspicatis Kalendis Juniis Gregorianis mortuum pro vivo, id est cadaver exsangue pro egregio illo corpore in meam domum recepi. Heu! quàm fallaces sunt circa mortalia spes nostrae: quàm inania vota! Convenerat inter nos, ut apud me diversaretur, quò per aliquot dies mutuò de rebus publicis privatisque pro jure singularis amicitiae colloqueremur, &suavissimis confabulationibus, illis scilicet invitabilibus &cum quadam illecebra &voluptate utilibus, à Gellio commendatis, invicem nos exsatiaremus. Ecce autem luctu &moerore cor &domus mea repleta est Amisi enim profectò Amicum singularem &eximium, quod dixisse sufficiat. Talem eum fuisse, &optimè in me animarum permansisse, Tu quoque nosti. Noverant plures Amici &Viri egregii, qui me proxenetâ amicitiae iura cum eo colebant. Quos inter est Collega Tuus Nobilissimus &Ornatissimus Peltzius, tum Clarissimus Bullialdus, qui apud me officio erga defunctum tanti nominis amicum his proximis diebus decursis defuncti sunt. Omnes isti, sed &alii, quicunque bonas artes &partes amabant, jacturam tanti Viri &tam probi &industrii amici, vehementer dolebunt. Sed &ego certè inter gravissima hunc casum dolituros merito me pono. Optabat beatus Amicus maximopere videre ea, quae jam ex opere meo Cometico possideo impressa.