Latin
53.4 to 53.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 53.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
secundùm Rockenbachium &Ricciolum, secundùm Eckstormium ad 160. at secundum Alstedium ad 181. nulllus Cometa apparuerit, quivis per se animo percipere potest, tanto temporis intervallo, etsi nullus in caelo visus sit Cometes, multa tamen in orbe mala evenisse. Dabimus itaque tabellam, quae uno obtutu Lectoris id ob oculos ponat, quot &quanta mala post Cometam Anno 81. visum ab Anno 86. ad 130. saltem acciderint. (Principes moriuntur. Domitianus Anno Christi 95. vulg. 97. verò (mihi cum Wichmanno Anno 97. vulgari, 99. verò) interfectus. Nerva 97. vulgari, 99. verò mihi ibi 99. hîc 101.) Trajanus 117. 119. (mihi 118. 120.) Agricola 93. Richimer Rex Francorum 113. (115.) Odemar 127. (129.) fato functi. Decebalus Rex Dacorum Anno 105. manus sibi violentas infert. Respublicae mutantur. Dacia &Arabia à Trajano Anno 103. subacta, ab eodem Oriens 105. &sequenti domitus, &triumphatus Anno 113. Armenia, Assyria, Mesopotamia in provinciae formam redactae. Anno 110. &sequentibus: Parthi Romanas subeunt &mox respuunt leges. Bella geruntur. Dacicum imperante Domitiano &Trajano ab Anno 88. ad 105. annis 16. Judaicum longè atrocissimum &diuturnum, 20. amplius annis scilicet ab Anno 114. (116.) ad 135. (137.) Sarmaticum &Roxolanum Anno 120. Seditiones &caedes fiunt atrocissimae. Judaei, ut multa alia immaniter in Cyrene &alibi agunt, ita Anno 114. ad 200m, hominum in Aegypto trucidant, Calvisius, Funccius (trucidantur. Helvicus, Alstedius) &mox in Cypro Anno eodem 114. ut Calvisius &Helvicus, vel 117. ut Funccius putat, 24om hominum occidunt. Anno 116. infinita eorum millia pereunt. Bucholz. Anno 115. Calvisius. Homicidia &latrocinia ac depraedationes. Anno 89. Domitianus multos Senatores interficit &in exilium pellit. Sicarii acubus veneno illitis multos in multis locis interficiunt. Anno 94. Nordmanni Frisios expilant. Anno 118. Adriam praestantissimos Viros per invidiam &metum, &initio quidem principati (quod laetum esse solet imperium inchoantibus, utilem nempe elementiae fi mam ducentibus) è medio tollit. Clades exercituum multae &magnae. Anno 86. Agricola rom.