Latin
D. BOGUSLAI LESCZINII
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 54-6
Unproofread scanNot analysed yet
D. BOGUSLAI LESCZINII Regni Polon. antea Thesaurarii, nuperrimè Vice-Cancellarii, TEsczinius lessum meruit: sed Phoebus acerbo Attonitus casu, vix sua plectra movet. Os Suadae, Columen Patriae, splendorque Senatûs Aonidum natus, Martis alumnus obit. Lesczinius proh moeror! obit: quo nomine sole Quae dici poterant, omnia dicta puto 3. Quo poterat mundus, non sola Polonia Cive Gaudere; assereret quem sibi quodque solum: Lesczinius, medio terris ereptus Honorum In cursu, ad superos hinc abit: immò redit Non obit, ast abit; ut majora capessat ibidem Praemia: quae meritis quis daret hicce suis? 4. Lesezinium cur Fata vocant in Flore virili? Aspera tam Juveni? mitia tot Senibus? An quia de Patria plus flore aetatis in ipso Hic meruit, multi quàm meruêre senes? An quia nec dignum tanta virtute, nec illi Sat gratum hoc saeclum Fata fuisse putant? An quia cui dignas nequiit persolvere grates Patria, Caelum ipsi praemia justa dabit? Varsav. m. Sept. 1659. DE RAUTENSTEIN. ouor In Generosum &Nobilissimum Virum, Dominum JOANNEM ERNESTUM de RAUTENSTEIN, Serenissimi Principis Neoburgo Palatini Consiliarum intimum, antea in Polonia, jam ad Principes Imperii Confoederatos Legatum, Dominum &Patronum suum. Allusio nominis. Rincipis hic est PETRA sui, cui maxima rerum Incumbit moles, cui secretissima credit Pondera Neuburgl Dux, hocque Polonia novit, Utpote quae talem tollit super aethera RUTAM, A qua consilii sensit turbata levamen Quando Sarmatiae reddebat OLIVA quietem Multa quid? haec multis arridet RUTA monarchis, Secretis Regum ponique meretur in hortis. F rancofurti ad Moenum T. observantiae ergò J. THEODOR. SPRENGER.