# Theatrum cometicum 54

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, IJAURETIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/54

IJAURETIS Fin & marititio mare viriorum. [b] Regnat qui libere vivis citranvaritiam & ortionem, gibus qui servit, H011 ust liber. Avaritia mater omniMalarum. * Avin TUM Iunes, eti uecessarios. mortalium occultabit, sed & illis ejectis cadaveribus eadem deteget, & in propatulo ponet. Meritò hîc iterum sistam testem (a) Plinium illum Secundum, ingenio & industria nulli secundum, qui I. c. 68. Hae, inquit, tot portiones terrae (b) incognitis scilicet longè minores, ideo superius dixerat, adde quod ex relicto plus abstulit caelum; unde & alibi cap. scilicet 108. ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo majorem esse ponunciat) imò verò, ut plures tradidere, (c) anundi punctus, neque enim aliud est terra in universo: haec est materia gloriae nostrae, haec sedes: hic honores quaerimus, (gerimus) hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tumultuatur humanum genus, hic instauramus bella, etiam civilia, mutuisque caedibus laxiorem facimus terram, & ut publicos gentium furores transeam, haec in qua conterminos pellimus, furtoque vicini caespitem nostro solo affodimus, ut qui latissimè rura metatus fuerit, ultraque sines exegerit accolas, quotaterrarum parte gaudeat? vel cum ad mensuram avaritiae sitae propagaverit, quam tandem portionem ejus defunctus obtineat? Quibus quid magis verum piumque & tot avaris vel ambitiosis Christianorum motibus bellicis accomodatum ab impio exspectes? Quae etiam propulam docent, tot funestorum bellorum, quae terra marique geruntur, à non esse ex astris & Cometis derivandas in terram caussas, sed in terra quaerendas. Quanquam nec longe diuque quaerendae sunt. Omnium enim Sapientum vox consentiens jam olim multum latentes in lucem protraxit, & avaritiae ac ambitioni deputavit. c) Hae duae tot nequam siliarum (scelera intelligò) matres easdem per orbem disperserunt, iisdemque terras mariaque complerunt. Adspice (f) infaustos illos fetus, Deo adverso genitos fatoque sinistro, videbis ibi oculos Argi, manus ventresque Briarei, Sphyngis ungues, pedes Polypi, Hydrae Lerneae caput, os Sinonis fallax, Ulyssis argutias, Laomedontis perjuria, Polymnestoris perfidiam, Polyphaemi saevitiam & quid non? verbo (g) mare vitiorum, hisque semper affluentium calamitatum in media continente, & medio mari, ipsisque Alpibus caput inter nubila condentibus perspicies, ubi illa perdita & indomita regnat soboles. (h) Quid autem juvat, etsi haec utramque Indiam & Africam auriferam sub sua jura trahat & sibi prorsus subjuget? Impius ad hoc dixerit, imo dixit Venusinus Vates, ut notum est Laetius regnes avidum domando Spiritum, quàm si Libyam remotis Gadibus jungas & uterque Paenus Serviat uni. Quin etiam Phocyllides in capite Poëmatis sui Admonitorii ponit: Μῆτι δέλους ῥάπτειν, μιήσʼ ἀμωτι χερα μααίνειν. Μὴ πλατεῖν ἀδίκως εὐλλʼ ἐξ ὀσίων βιστόνειν Ἀρκεῖακται παρεῦσι, καὶ ἀλλοτριὼν ἀπέχεσθαι. (Ne fraudes necte, neque sanguine manus polluc, Ne ditescas injustè, sed ex justè partis vive Esto contentus praesentibus, & ab alienis abstine) Ea rursus: Ἡ φιλοχρημοσύνη μύτης κακότητος ἀπάσης Χρυσύς ἀεὶ δόλος ἐσὶ καὶ ἄργυρον ἀτραποισι. Χρυστʼ κακῶν εἰρχυγὰ, βιεφθόρς, πέντω χαλύπτων. Ει συ μὴ θνηταῖσι γίνεσθαι πήμα ποθεινόν

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
