# Theatrum cometicum 541.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 541.1 to 541.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/541.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/541.1

Historici itaque ac Chinologi, qui Hipparchi, quo is ipse floruit, saeculum ab illis notatis annisulis vel citra removent longius, errore manifesto tenentur; nec ipsi audiendi sunt, imò ut inepti prorsus explodendi. Adolescentiam ipsum jam superasse, ac virilem aetatem, cum ad observandos caelestes motus se contulit attigisse, omnino verisimile est. Quot annos verò observationi ultimae à Ptolemaeo notatae super stes fuerit, penitùs est, ut mihi videtur, incompertum. De Cometis duobus qui anno Christi 839. teste authore, qui Ludovici Pii vitam conscripsitam paruerunt, credo huic fidem esse adhibendam. Ipse siquidem Astrononie scientiae peritus erat, ambosque ipse observavit ac notavit. Primum medi festivitate Paschali (id est, inter Pascha & Pente costen fulsisse ait. Alitum verò eodem anno Kal. Januarii: tunc temporis enim Galli annum à festa schatis incipiebant, ita ut quae Kal. Januarii anni 840. juxta hodiernum unputandi modum forent, in anno 839. computentur; quod annum Sol schate sequente auspicandi tunc mos obtinuerit. Sed ἀσύστατ sunt, quae aut ille de posteriori Cometa scribit. (In signo apparuit Scorpii non multo post dulcia cubitum. ) Quod fieri nequit, nam Kalendis Januarii, cum fulsit Come Scorpius ante Solem occidit, & post mediam noctem horis circiter duabusum semisse oritur. Quare si reverâ in Scorpio fuit, de Dodecatemorio, aniasterismo intellexisse consendus est author, inque magna latitudine Bonalis metam tunc extitisse. Sed errorem librariorum esse puto, qui Scornum pe alius asterismi nomine reposuerunt. Huncque authorem in designana a Cometae hujus asterismum, non dodecatemorion usurpasse verisimilius eum locum ac viam prioris per asterismos etiam, qui sensu percipiuntur, nempe dodecatemoria descripserit. Dissonantiam verò authorum in illis consequ volet, operam perdet. Cum fieri possit aliquos Cometas ab aliis in Anarelatos fuisse, ab aliis verò omissos. Forsanque aliqui imperitiores eum aliquod Cometam fuisse crediderunt, de quibus mentionem in Chrondenestea fecerunt. Contingere quoque potuit aliquos Chronicorum Annaliun conditores, uno anno per incuriam aut memoriae lapsu errasse, posteris randi aut dubitandi occasionem praebuisse, Graecae eloquentiae Professor fuit Johannes Tarinus Vir eruditus, Latinè Philocaliam Origenis edidit, ante aliquot annos obiit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
