# Theatrum cometicum 548.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 548.1 to 548.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/548.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/548.1

habeAequus raritam amicittam toleAmici bona malaque commi aut Parientia fortiter fert adversa, & adfert quistem. Auctor intemirtus labore, constanti se ialetudine per Dri gra tiam frui celbrat gratus. Gratus, in Deum praesertim, esto. Conscitertia bona parti quartem, Invide null ullum bonum citiae vel officii ratio prohibet, meam operam distrahant, quibus, nisi singulari divino beneficio, prosperâ & constanti fruerer valetudine, sufficere non possem. Cum autem certus sim, me in officium toto pectore incumbere, sufficiet ad pacandam mentem parandamque ejus oblectationem serenam, me id quod poteram & debueram, licet nondum quod volueram, fecisse. Nulli interim majoris & felicioris industriae laudem iniquus virtuti invidebo. Huic enim me omni ex parte favere, ut par est sine jactantiae metu, ex Viri boni officio dicere non vereor. Cl. Oldenburgius Inclytae Soc. Regiae consors, me nuperrimè per Amicum ad commercium literarum invitavit. Quamobrem ego eum officio humanitatis praeveni. Hîc Terogo iterum iterumque ut à Clarissimis Viris Menagio, Hugenio & Auzutio, meo nomine quos plurima salute impertias velim, responsi vicem desideratam, si qui datur, obtineas. Meritò autem & jure id facies, non tantùm mihi & illis amicus, sed & in hoc officii literarii genere tàm imitandus quam laudandus. In quo quis inter omnes, quos novi, Rautensteinio olim nostro par? Debetur & hoc praestantissimi Viri laudibus, ut inimitabilis ejus in colendo literarum commercio & omni officii genere industria in proverbium & exemplum abeat. Sereniss. Dux Neoburgicus, literis ad me paulò ante clementer datis, conceptum ex tam fidelis Ministiobitu dolorem indicavit, sibique gratum fuisse honorem à me defuncto habitum, si gnificavit. De publicis rebus pauca dicenda, eaque, ut fieri assolet, tristia laetaque veniunt. Bellum inter Polonos & Moscos, ut & seditio Cosacorum, durat. Par tamen domi singulari divinâ benignitate, coaluit, quibus conditionibus, & annon cum aliquo sanguinis civilis (hoc enim constanter scribitur) impendio, & anci constantis fidei auctoramento, nondum liquet. De pace quoque inter Sueco Moscos firmanda, inter Electores ad Rhenum redintegranda, agitur. Foedus ina Vos & Suecos renovatum esse, post nupera Principum funera nuptias parari, nata celebrari, bella quoque alibi terra marique geri, me melius nosti.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
