# Theatrum cometicum 548.5-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 548.5 to 548.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/548.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/548.5

Hae sunt perpe tuae rerum vices quae Cometis succedere solent, nostrisque nuperis successerunt di si quid portendunt (quod quodammodo dici posse largior) non tantùm mali, sed & bona portendunt. At enim ego hîc plus vitiis virtutibusque quàm ullis phaere menis astrisve caeli tribuo. Hamburgo Lutetiam die ult. Julii Gregoriani 1666. Ctavus dies agitur ex quo nuncium laetum de pace Polonica, qui ad me tunc allatus erat; consestim promoveram. Hunc enim nolui diu apud me retinere, quin Te, quem patriaeneis optima quaeque precari novi, ejus extemplo facerem participem. Verum quidem est nos libentem quae optamus fidem tribuere, unde etiam praecoci credulitati saepenumero illuditur, cum quidim binorum ritu & somnient, quae velint. Ego tamen, ut vides magnis auctoribus nuncium illum ae peram, die 14. Julii gratiis solemnibus Deo ab Episcopo quodam & nonnullis Praesulibus & Virgilla stribus de pace conventa actis. Sed en tristem è vestigio nuncium. Die hujus mensis decimo (quim bisater & ne factus est indicto ad eum nuper nostro exsulio) Provinciales copiae in Lituanos, partes secutos, & hostili modo in Majori Polonia grassantes moverunt; ut eorum licentiam coeterm inter haec de pace agebatur & submissae ex Regiis copiis sex legiones selectorum militum (interquere trecenti Lituani fuerant) ad opprimendos improviso Provinciales & Lubomir scianos ab istis in qui mensis ex insidiis in Cujavia non procul ab illo loco, in quo ante annum pace composita erat, contiae & deletae sunt paucis ex his desideratis. Ita vides quorsum civile istud dissidium erumpat, ut tantas guinis humani in regno fiat effusio. Taceo autem regionum depraedationes, provinciarum vastam nes, matronarum violationes, puellarum earumque nobilium stuprationes, aliaque quae in omnent fas effusa militaris licentia patrare solet. A civibus in cives talia committi dolendum est. Tanto vero magis cum per haec communis hostis Mosci, in infestanda Lituania et Russia, post captam nupera excisam Bialacerkieviam, progredienti crescat audacia, successere haec tristia nuperis Cometis, sedeeosdem jam dudum antecessere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
