Latin
548.9 to 548.10
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 548.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Et sunt alia horum omnium portenta, quae &nos patriae finibus er sules, licet malis istis exemti, sentimus. Si Poloniae morientis voces audivisti, ejusdemque servandae rationem vidisti, cuncta ibi vidisti simul, quae cuncta ista quae evenerunt, quaeque merito metuuntur mala portenderunt. Illacrimasse Rex tantae suorum caedi, quae ut scribitur 3766. hausit, fertur, Scribitur autem resumta esse pacis redintegrandae studia. Quod successu &eventu dubium adhuc est, Nos semper meliora speramus &optamus, licet mala urgeant praesentia, &terreant imminentia seminantia. Ego certè &patriae dulcissimae pacem restitui, &hanc laetis nuperorum Cometarum eventibus annumerari ex animo cupio. Hesternus tabellarius literas mihi ab Amplissimo Hevelio attulit. Scribit se Vobis quoque nuperrimi operis sui exempla misisse. Ego illud Tuae Astronomiae Philolaica mihi destinatum cum desiderio continuo exspecto. Vale Vir Humanissime, feliciter age, mihi sine, XIV. Col amicos plurimùm saluta. XIV.