Latin
55.1 to 55.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
(n) (Non admodum bonis Viris harum specuniarum) multum Fortuna tribuit) Pius cum Sapientissimo Salomone pronunciare non dubitaverit: (b) Vanitas vanitatum &omnia vanitas: cum (c) Christo verò, qui longè Sapientior Salomone hofuit: (a) Nolite thesaurum vobis congerere in terra &c. vel: (e) Quid prodest mini, si mundum universum lucretur, animae verò suae detrimentum capiat? cum Jacobo Apostolo porrò: Unae (f) bella &lites in vobis? nonne ex concupiscentiis vestris, qua militant in membris vestris? denique cum Paulo: (g) Nostra conversatio in caelis est &c Est magnus quaestus, pietas cum sufficientia (h) (animo sua sorte contento) Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium, quòd nec auferre quid possumus. Hahentes autem alimenta &quibus legamur, his contenti simus. (i) Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem &laqueum diaboli, &alia plurima ejus generis. Haec tàm salutaria, cum homines terreae isti glebae dediti &affixi parum vel nihil curent, sit ut tot bella, confusiones &calamitates ex eorum avaritia &ambitione nascantur. (k) Deus verò, qui ut Sanctissimus Creator &Dominus uniSed versi, nec tentare nec tentari in malum potest, extrâ culpam omnem est, ipsae &creatae ab eo res eâdem vacant (licet aliquis eam imputare illis posset) quoque divitiae, (quibus, ut acuto cultro, abutimur: nec non (m) astra &orbes caelestes, quorum influente vi &adspectu Deus pro immensa potentia, sapientia &bonitate, nostrae mortali conditioni subvenire voluit, nullum eis in nos dominatum, &ad hoc vel illud cogendi potestatem concedens. Vidimus jam antè illas de (n) Tauro, Ariete, Hydra aquatica, navi aliisque caelestibus signis argutias, affines illis, quas recenset Plinius supra memoratus l. 2. cap. 25. aut cujus Referre, inquit, arbitrantur in quas partes sese jaculetur (Cometes) tibiarum stellae vires accipiat, quasque similitudines reddat, &quibus in locis emicet, (o) signorum. specie, Musicae arti portendere. Obscaenis autem moribus in verendis partibus Ingeniis &eruditioni si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos peren nium stellarum situs edat. Venena fundere in capite Septentrionalis Austrinaeve serpentis. (p) Scaliger certè, at quantus Vir in omni literarum genere! Cometas nec signa nec caussas esse, ut antehac innui, censet. Etenim, inquit, existimare à Cometa Regem interfici, ridiculae dementiae est. Tantominus everti provinciam.