Latin
55.5 to 55.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 55.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
118. ab Eusebio illum casum referri. Recedit autem Rockenbachius à Funccio, qui 50 Judaeorum millia caesa esse dicit. Ille enim quinquagies centena ponit. Ita &Alstedius Chronol. p. 298. Peravius quingenta octoginta millia, Calvilius quinquaginta &octoginta, ubi quinquaginta pro quingenta positum esse res ipsa &editio Lipsiensis docet. At vero haec paulò longius à Cometa distant, Anno Christi 135. gesta sunccio &Peravio, Helvico verò in 137. verum haec referente. Ricciolus candidè agit, Cometam hunc inter faustos referens. Idem facit infra cap. 5. p. 34. Non dissimulo autem videri mihi hunc Cometam referendum esse in Ann. Christi 633. setundum Calvisium Bedae rationes securum, vel 636. circiter secundùm Funccium. Huic &Polydori (qui Regem illum Anglorum Northumbrorum consueto nomine Oswaldum, ut &Rolevinckius, Jovius, Pantaleon, Funccius, Laurentius Surius, Petavius &c. tyrannum verò Cadovallonem vocat, &ex eo Funccius &alii) rationes favent. Nil tamen hic Doctissimo Ricciolo praejudico, imò responsum de hac quaestione ab eo exspecto. LXXIII. Anno Christi 145. Tempore Antonini Pii Imperatoris, Cometa in Aquari per 6. noctes flagrans apparuit. Hunc, ut Julius Capitolinus scribit, fames dira &pe stilentia saeva, itemque terrae motus ingens, quo Rhodus &alia illustria loca horrendi concussa sunt, &exundationes aquarum plurimae sunt secutae. Angli ab exercitu Imperatoris saepius in pugna victi sunt. Valentinus &Cerdon haeretici impia sua dogmata inter homines sparserunt. Narbo in Gallia, Antiochia &forum Carthaginis, hoc tempore igni perierunt. Tiberis, non solito more, omnia loca inundavit. Rockenbachius.