Latin
NII COMIERIEN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 551
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim hominem Dei munere maximè ornat, ditat, delectat, &tota vita, sive sacra, sive profana tractanda sint, ingenuum &sedulum nonet. φράζει ἔκηστα, Pythagor. Ἐνιόχον γνώμην στήσας καθύπερθεν ἀρίστην. singula considera Aurigâ superne constituta optima ratione) upe ut homo ad imaginem divinam conditus cum caeteris rebus creatis praelaximo eis cum imperio praesit, hoc primum semper gratiae divinae capiat perimentum. Hôc jure &beneficio desuper dato quivis vestrûm, si bona ustra novimus, meritò gloriari, sed &uti potest debetque. Haec enim lex est ascripta sed nata: quam non didicimus, accepimus, legimus; verum ex ipsa naturâ fiuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed i sumus: ut bono jure ad hanc legem, cum qua nascimur, tuendam verhaec Ciceronis Orat. pro Mil. transferam. Atque hoc jus &ego, Vindicibus naccedens, meo calculo &exemplo qualecunque id est, assero, nec dubito matis à Lyricorum antesignano verbis de me, praefiscini tamen affirmare: Quid verum atque decens curo &rogo &omnis in hoc sum: Condo &compono quae mox depromere possim: Ac ne fortè roges quô me duce, quô lare tuter: Nullius addictus jurare in verba Magistri Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. Horat. l. 1. epist. 1.