# Theatrum cometicum 553

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, NII COMIERIEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/553

fferre, non miraberis, sed ut spero gratulaberis, Optime Placentine, qui rili vel ideò places, quia non Placentinus sed Veronensis es. Nam & Prinupibus cunctis, Sacris & Profanis cum debita modestia & sinceritate, tum verò universis Christianis officia in memoriam revocas. Quod si unquam, hoc ante tempore duro, & bellorum rumoribus ipsisque bellis, etiam inter Euanslitos populos mari potentissimos exortis, horrido, vel maximè inculcandum Ipse enim Deus per tot Cometas aliaque signa caelestia id agit. Cur non anos hîc quoque ministremus sapientiae & justitiae divinae, id quoque officii abis illustri tot signorum exhibitione proponenti, imò imponenti? Nam nhardus Claraevallensis, ille Sanctorum numero adscriptus, duodecimo senineunte erumpere in illa verba potuit debuitque: Et nunc quod gravius est, Mhristum persequuntur qui ab eo utique Christiani dicuntur. Amici tui & Deus, oximi adversum te steterunt. Consurasse videtur contra te universitas populi Chrilea minimo usque ad maximum, à planta pedis ad verticem non est sanitas lussa est iniquitas à Senioribus judicibus vicariis tuis, qui videntur regere populum m, in Cant. serm. 33. certe non minori imò potiori jure nunc ista nobis strepetenda, in praeceps magis magisque cheu! ruentibus seculis. Nam uminum manet verum illud Damnosa quid non imminuit dies? Aetas parentum pejor avis, tulit Nos nequiores, mox daturos Progeniem vitiosiorem Horat. Od. l. 3. Od. 6.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
