Latin
563.1 to 563.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 563.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vix quisquam est, in meo quidem Senatu Philosophico fabsit jactantia dicto) qui aliud dicat. Firmitèr asseris, magnum caeli spanum, quod paucis diebus percurrit Cometes à cauda Hydrae ad oculum Leporis, non obstare, quominus unus &idem Cometa statuatur. Constat enim, afferente Regimontano, Cometam anni 1475. ut cum Zieglero &Cardano puus, vel 1472. ut Ricciolus &alii censent, uno die quadraginta gradus percurrisse. Iraque mirum non est, si &noster intrà aliquot dies octoginta ulcentum gradus percurrerit. Legi &ego in historia Cometarum, illum 1585 sometam novem diebus arcum circuli maximi proprio ductu descripsisse. Ric tiolus Almag. At verò Clarissimus Hevelius, posito &firmato conico tramite, Cometam uno die quatuor signa Zodiaci pevolare posse docet. Rectè porro lumas unam Cometam diverso colore diverso tempore apparere, &diversum usum tenere posse. Hoc enim omnibus Mathematicis &aliis Viris doctis rtum est. Quod ad secundam positionem de Gometa verno à priori difuncto attinet, ea firmissimo stat talo. Neminem enim usque adhuc vidi, qui ud affirmare vellet. Dicitur quidem id de Mathematico Regiomontano dego suspendo meum judicium, usquequo ipse mihi rescribat ad epistolam mense Martio scriptam. Joan. Gadburius Mathematicus Londinensis tres Coptas nobis esse visos contendit. Huic se Joan. Megalinus ex adverso oppo& nobis nisi unum Cometam conspicuum non fuisse evincere velle vide Ad haec Cometi nullam efficiendi vim tribuit: quam ille alter magnam mit, solaque tristia omnia ex illis deducit. quod ad tertiam positionem de Cometarum significatione &operatione atder: haec res, ut nosti, non aequè certa est. Ideo Tua hic sententia varia exstuntur judicia necesse est. Novi ego quanti Te faciat in rebus Astronomicis, itantùm Henricus Nicolai, Vir dum viveret solida eruditione, &libertate juhandi ad invidiam usque praeditus; sed &orbis literatus. Verum tamen fieri smpotest, quin multos contradicentes invenias. Ego, ut non ausim temere ispiam de iis, quae captum meum excedunt, &à studiis meis aliena sunt ernere, dicam nihilominus liberè apud Te sententiam meam, quam Tu lintis Philosophicae memor, aequus audies.