# Theatrum cometicum 57-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, NICOLAUS HEINSIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/57-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/57-3

Uàm nostrae cupidis peterent Tua lumina chartis,
Quàm mihi ferre Tuis oscula, dulce foret:
Eunera tàm triste est jusso deplangere versu,
Atque Tuis Elego solvere JUSTA rogis.
Ergo jaces spolium Clothûs infestaque nobis,
RAUTENSTEINIADE Te quoque Parca metit?
Principibus nuper dilectum Nomen & ingens
Thespiadum, Phoebus quod probet ipse, decus
Heu! quianam Lachesis nullis expletur avara
Exuviis, praeda non satiante manûs!
Impia ferali dum turbine saevit Enyo,
Sanguine dum terras, sanguine foedat aquas;
Dum, quae Bistonium poterant frenare Tyrannum,
Barbariaeque truces exanimare minas,
Versa infelici sua dudum in viscera Fato
Mactandis misere Fratribus arma vacant:
Lassarunt Stygium pridem tot millia Nautam,
Hiscentemque frequens degravat Umbra ratem.
Saeva tamen rabidam nescit cohibere securim
Atropos, & tristi cuspide coeca furit.
Improba, si qua suos ultro tibi commodat enses
Turba, caditque aris victima justa Tuis:
Fas erat, his saltem placidâ Te parcere dextrâ
Candida quos Paci corda sacrasse vides;
Qui studiis ornant addicti mitibus aevum,
Resque animo lapsas, Consiliisque juvant.
Qualis erat noster modò RAUTENSTEINIUS ille
Qui nunc ante oculos funus inane jacet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
