# Theatrum cometicum 57.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 57.1 to 57.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/57.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/57.1-2

Non enim exprimit Eckstormius, quo Antonini imperii anno Cometa apparuerit. Adhaec istius mors in Ann. Christi 161. ponitur à Funccio, Calvisio, Petavio, Helvico & Alstedio (nisi quòd isti duo simul secundùm Epocham veram mortuum Ann. Christi 163. dicant) at à Bucholzero, quem Eckstormius sequi solet, in Ann. Christi 162. refertur. Sed sicut non miramur natum cum Ann. Christi 86. Epochae vulg. post Cometae apparitionem quinto, ita ne miremur cum uno & altero anno post eandem denatum esse. Ostendimus autem imperium ejus fuisse moderatum, laude dignum, populo gratum & Reipublicae salutare. Ostendimus etiam Marcum Aurelium Socero omnibus virtutibus simillimum extitisse. Nam hoc sublato è vivis, fuit per omnia moderatissimus in hominibus deterrendis à malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis: fecitque ex malis honis, ex bonis optimos: teste eodem illo Capitolino. Qui etiam ideò addit: Eum in amore omnium imperasse, atque ab aliis modo fratrem, modò patrem, modò silium, ut cujusque aetas sinebat, & dictum & amatum, & consentiens prudentia judicat, aerumnis publicis quasi defensorem objectum, * & ad conservandam nominis Romani majestatem, quae alioqui uno lapsis concidisset, natum fuisse. Verbo: Marcus omnium hominum, qui unquam principatum tenuerunt, judice Dione, Optimus, & quem, ut Eutropius ait, mirari facilius quis quàm laudare possit, fortunatam reddidit Rempublicam & virtute & mansuetudine, illâ inquam sincerâ & aequabili in omni vita, quam Dio celebrat, regnum ejus aureum appellans. Vid. Avent. Ann. Bajor. p. 139. LXXVI. Anno Christi 181. Visus est Cometa, qui à barbae similitudine appellatur pogonias. Tum temporis subitò conflagravit templum pacis, multa bella secuta sunt, & Roma plurimis maximisque incommodis laboravit, quorum causam homines in Commodi flagitiosam vitam retulerunt. Alstedius. N hunc ipsum annum Calvisius refert pacem Ecclesiae à Commodo datam fuisse, & ad fidem Christi conversos toto divisos orbe Britannos. At illa tristia quae Alstedius Cometae huic tribuit, longè ab eo distant. Nam pacis templum incendio conssumtum Anno 191. Capitolium fulmine dejectum Anno 188. eodemque Maternus latro Galliam & Hispaniam vastavit, & in Italiam vim armorum transtulit, paulo tamen post trucidatus. Pestis Anno 189. fames 190. Romae saeviit, annotante Calvissio. Videtur autem Alstedius haec incommoda, quibus Roma laboravit, intelligere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
