Latin
57.5 to 57.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 57.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
liaque hic etiam videmus quàm studeant homines tristia, licet longius remota, Cometas referre, ut eos infamiâ malorum ominum gravent. LXXVII. Anno Christi 190. visus est Cometa, quem excepit incendium Capitolii, pestis item &bellum. Alstedius. nno Christi 192. occisus est Commodus Imperator: in cujus morte Cometes apparuit, &à multis templis, quae in urbe erant, cum simulacris Deorum effigies quoque abire visae sunt. Eckstormius ex Fulgosi lib. I. c. 4. Mnno Christi 188. alii 187. Antonino Commodo imperante Cometae, aliaque signa ignea &stellae per totum diem apparuerunt, quaedam etiam in longum productae, medio quasi aëre suspensae visae sunt. Strages magna Parthorum, Commodi dolo secuta est. Inde civilia bella orta sunt, anni spatio 5. Caesaribus oppressis, bello tribus, Didio Juliano, Pescenio Nigro, Albino, duobus fraude, Commodo &Pertinace oppressis. Capitolium Romae, fulmine &tonitri, unà cum aliis aedificiis pretiosis &Bibliotheca combustum est, sicut &templum Serapidis Alexandriae. Palatium quoque Romae, orto prius terrae motu, igni eodem modo periit. Romae caritas annonae maxima hoc tempore orta est, pestilentiaque dira per Italiam grassata est. Severus Imperator, Christianos misere persecutus est.