Latin
NICOLAUS HEINSIUS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ereptum deflens Uxor generosa Maritum
Pignoribus dudum dulcibus orba, gemit.
Nos quoque privatim lachrymis Tua busta rigamus,
Et vacuos moesto spargimus imbre rogos.
Tu neutra veterem forte adspernatus amicum,
Signa animi nobis non dubitanda dabas.
Tu spretam obscuri sectantem pulveris umbram,
Protrahere, &luci sistere, pronus eras;
Pelliculamque intra tantùm latitare volenti,
Gaudebas magnos conciliare Viros.
Testis erit, summi Tua litera plena favoris,
Quâ nostrum haut adiit crebrior ulla larem.
Testis erit nectar diffundere visa, favosque
Quâ mihi vix potuit carior esse manus.
Heu mihi! tàm grato nunc munere vivimus orbis
Heu mihi! quicquid erat tàm mihi dulce,
fuit.
Te non Virtutis, solidae non laudis egentem
Abstulit, &tenebris mersit acerba dies.
At non virtutem potuit non mergere laudem,
Si cineres juris fecit, &ossa sui.
Funeris haec Victrix superest, &laeta triumphat,
Atque immortali fronde revincta nitet
Subtractum haec oculis memori dudum inserit aevo,
Ut clarum sera in secula Nomen cat.
In Effigiem Ejusdem, viventi missum.
RAUTENSTEINIADAE Virtus hoc eminet Ore,
Esse suum Magni quem voluêre DUCES.
Nec minus &Pindi decus est. Doctissimus Ipse, Doctrinae &doctis sic favet ille Viris. Ab eodem J. P. TITIO.